Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 236

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
190
5
sine idea fiunt, substantiales quoque formas fieri sine idea posse,
nullo enim recto syllogismo id concludetur.
Esto concludatur accidentalium formarum ideas esse negat
Aristoteles. Plato eodem loco fatetur accidentium formas esse:
nam et pulchrum, quod in conclusione attulimus accidens est
et magnitudo et parvitas, quas ibi pro exemplis adducit et alibi
aequale, simile, bonum, iustum et multa eiusdem generis, quae
omnia accidentia sunt. Si dicat Aristoteles, haec naturalia ac mo-
rum accidentia sunt, domus et annulus artificiales sunt atque sine
ideis fiunt, assero haec quidem traditione sua, sine idea fiunt.
Nam libro De ente 5. capite 7. triplices opifices constituit:
25
Om-
nes vero factiones sunt vel ab arte vel a potentia vel a dianoea
. Declarat
mox:
26
Ab arte sunt, quorum forma est in anima
. Deinde conclu-
dens:
27
[328]
Itaque accidit quodam modo sanitatem ex sanitate fieri et
domum ex domo, ea quae sine materia, illa habens materiam. Medicina
enim est et aedificatoria forma sanitatis et domus. Dico autem substan-
tiam absque materia quod quid erat esse
.
Nonne haec sanitas, domus quae sine materia est, in anima
scilicet artificis idea quaedam est per participationem aut imita-
tionem aut similitudinem, cuius domus et sanitas materialis fit.
Ac sicuti haec ab illa fit, ita naturae res ac formae in materia in-
generantur per gradus a natura, ab anima, a mente opifice non
aliter per varia instrumenta descendens, quam ab artificis mente
domus in lateres ac reliquam materiam mediis variis organis de-
scendit.
Sed operae precium fuerit pauca de ideis exponere, quo
nobis ad Aristotelicas oppugnationes inserviant. Fuit ergo ante
Aristotelem Platonis, Pythagoreorum Pythagoreaeque, Orphei,
Aegyptiorum ac Chaldaeorum commune dogma hoc:
Deum su-
25
πᾶσαι δ’ εἰσὶν αἱ ποιήσεις, ἢ ἀπὸ τέχνης, ἢ ἀπὸ δυνάμεως, ἢ ἀπὸ
διανοίας. [ARIST. Metaph. 1032a.27 – 28]
26
ἀπὸ τέχνης δὲ γίνεται ὅσων [ὧν] τὸ εἶδος ἐν τῇ ψυχῇ. [ARIST.
Metaph.1032a.32 – b.1]
27
ὥστε συμβαίνει τρόπον τινὰ {τὴν} ὑγίειαν ἐξ ὑγιείας γίνεσθαι καὶ
τὴν οἰκίαν ἐξ οἰκίας͵ τῆς ἄνευ ὕλης, τὴν ἔχουσαν ὕλην, ἡ γὰρ ἰατρική
ἐστι καὶ ἡ οἰκοδομικὴ τὸ εἶδος τῆς ὑγιείας καὶ τῆς οἰκίας. λέγω δ’ οὐσίαν
ἄνευ ὕλης τὸ τὶ ἦν εἶναι. [ARIST. Metaph. 1032b.11 – 14]
10
15
20
25
1...,226,227,228,229,230,231,232,233,234,235 237,238,239,240,241,242,243,244,245,246,...454
Powered by FlippingBook