Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 242

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
196
Sed et Averrois formatricem hanc vim ac rationem 12. Me-
taphysicae commentario 18. et agnoscit et fatetur. Sane vis haec
in semine ab anima eius, qui id semen proiecit, pendet, docente
hoc ipsum Aristotele libro De animalium generatione 2. capite
3:
30
Omnium enim in semine inest id, quod facit foecunda semina, quod
vocatur calidum
. Hoc autem non sine anima inesse docuerat libro
de Respiratione capite 8:
31
Neque enim concoctio per quam nutri-
tio fit in animalibus absque anima et absque caliditate, igne enim effi-
ciuntur omnia
. Et quia caliditatem hanc hoc loco ignem videbatur
vocasse, subnectit priori illo loco veluti corrigens:
32
Hoc vero non
ignis neque talis potentia est (combustiva scilicet et destructiva qualis
ignis est), sed qui comprehensus est in semine ac in spumoso spiri-
tu
. Spiritus autem hic naturam quandam in se habet, analogam
stellarum elemento, sic enim statim infert:
33
Et ea, quae in semine
natura analoga existens astrorum elemento
, id est coelo.
Qualis autem sit haec natura, mox declarat cum ait:
34
Solis
vero caliditas
(quod prius elementum stellarum dixerat)
et ani-
malium, non solum per semen, sed etiam aliquod excrementum fuerit
naturae aliud, attamen habet ut hoc vitale principium
. Quibus verbis
animalium calorem, qui idem sit cum caelesti, principium vitae
esse, non solum in semine et quavis parte principali, sed etiam
naturae excrementis, excrementa quoque dum in animali sunt
vitam habent, quod molae et vermes indicant.
30
πάντων {μὲν} γὰρ ἐν τῷ σπέρματι ἐνυπάρχει, ὅπερ ποιεῖ γόνιμα
εἶναι τὰ σπέρματα͵ τὸ καλούμενον θερμόν. [ARIST. G A 736b.33 – 35]
31
οὐδὲ γὰρ ἡ πέψις͵ δι΄ ἧς ἡ τροφὴ γίνεται τοῖς ζῴοις͵ οὔτε ἄνευ
ψυχῆς οὔτε ἄνευ θερμότητός ἐστιν, πυρὶ γὰρ ἐργάζεται πάντα. [ARIST.
Resp. 474a.26 – 28]
32
τοῦτο δ΄ οὐ πῦρ οὐδὲ τοιαύτη δύναμίς ἐστιν ἀλλὰ τὸ
ἐμπεριλαμβανόμενον ἐν τῷ σπέρματι καὶ ἐν τῷ ἀφρώδει πνεῦμα.
[ARIST. GA 736b.35 – 37]
33
καὶ ἡ ἐν τῷ πνεύματι φύσις͵ ἀνάλογον [ἀνάλογος] οὖσα τῷ τῶν
ἄστρων στοιχείῳ. [ARIST. GA 736b.37 – 737a.1]
34
ἡ δὲ τοῦ ἡλίου θερμότης καὶ ἡ τῶν ζῴων, οὐ μόνον {ἡ} διὰ τοῦ
σπέρματος͵ ἀλλὰ κἄν [κᾂν] τι περίττωμα τύχῃ τῆς φύσεως ὂν ἕτερον͵
ὅμως ἔχει καὶ τοῦτο ζωτικὴν [corr. ex ζωτηκὴν] ἀρχήν. [ARIST. GA
737a.3 – 5]
5
10
15
20
1...,232,233,234,235,236,237,238,239,240,241 243,244,245,246,247,248,249,250,251,252,...454
Powered by FlippingBook