Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 244

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
198
At calor ipse caelestis, quem teporem de Pythagorae senten-
tia animae universalis instrumentum esse diximus, in haec inte-
riora instrumenta agendi non sine anima in singulis animalibus
agit. At anima non quacumque (non enim si plantae semen in
uterum canis inieceris, aut canis aut planta formabitur), sed sit
anima congener,
ὁμογενής
quod superius dixerat. Sint animalia
etiamsi speciei diversae, hinc muli, hinc infinita monstra ex va-
riorum seminum calorum spirituum animarum commixtione ge-
nerari conspiciuntur, et saepius si animae sint,
ὁμοειδεῖς
, quod
itidem dixerat eiusdem speciei.
Ea ergo ratio in anima est antequam in spiritu et in spiritu
antequam in calore, in calore antequam in semine, in semine an-
tequam in utero. At antequam in anima sit, ex antiquorum qui-
dem sententia scimus in mente esse, at ex Aristotelico dogmate
ubi nam erit? In anima mundana, inquam, bone Deus, inquient
nostrates Peripatetici, novum hoc est dogma, mundum animam
habere: at boni Peripatetici 2. De coelo, nonne mundus animal
est Aristotelis doctrina in his verbis, quae sunt capite 12:
35
Sed nos
veluti de
xii
corporibus solum ipsis et unitatum ordinem quidem haben-
tibus, inanimatis vero penitus cogitamus. Oportet autem tamquam de
participantibus actione et vita existimare
. Actio autem et vita, quas
non multo post etiam astris singulis tribuit, non sine anima est
et maximus Peripateticorum Alexander prima suarum quaestio-
num probat mundum esse animal.
Neque enim vero consonum est, quod 8. capite eiusdem libri
2. De coelo Aristoteles scripsit:
36
Nihil enim casu facit natura neque
animalium curam habere, hac autem ita honorabilia negligere
. Cum
35
ἀλλὰ ἡμεῖς ὡς {περὶ} σωμάτων μόνον αὐτῶν͵ καὶ μονάδων τάξιν
μὲν ἐχόντων͵ ἀψύχων δὲ πάμπαν͵ διανοούμεθα. δεῖ δ΄ ὡς μετεχόντων
ὑπολαμβάνειν πράξεως καὶ ζωῆς. [ARIST. Cael. 292a.18 – 21]
36
οὐδὲν γὰρ ὡς ἔτυχε ἡ φύσις ποιεῖ͵ οὐδὲ τῶν μὲν ζῴων φροντίσαι͵
τῶν δ΄ οὕτω τιμίων ὑπεριδεῖν. [ARIST. Cael. 290a.31 – 32]
xii
riječ περὶ nedostaje u grčkom citatu, ali čini se da u prijevodu po-
stoji – de.
5
10
15
20
25
1...,234,235,236,237,238,239,240,241,242,243 245,246,247,248,249,250,251,252,253,254,...454
Powered by FlippingBook