Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 228

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
182
Nihil enim aliud hic sunt intelligibiles beati, quam ideae.
Rhea autem nihil aliud quam materia, quam et primam vocat, et
potentia suscipere generationem, sed apertius in his:
9
Tu eris pater et matris splendida forma,
Et filiorum tenellus flos, in formis forma existens
Et anima et spiritus et harmonia et numerus
.
Forma enim ideam hic significat, sicut et Plato et Aristote-
les quoque infinities eam
εἶδος
,
formam
appellaverunt, ex quo
Orphei loco et harmonia et numerus Pythagoreorum forte flu-
xerunt.
Sed ideas Orpheus ab Aegyptiis est mutuatus. Est enim in
Mercurii Poemandro ita scriptum:
10
Vidisti in mente archetypam
formam pro principem principii interminati
. Sed fuerat idem dogma
Assyriorum seu Chaldaeorum. Sic enim Psellus in eorum brevi
ecthesi:
11
Ideas quidem putant nunc quidem patris conceptiones, nunc
vero universales rationes animasticas et naturales, quas quidem mens
tribuit animae, anima vero naturae
.
Est etiam in
λογίοις
, proloquiis Chaldaeorum, quae Proclus
Commentator in Parmenide affert:
12
Post patris conceptiones ani-
mae ego habito
. Hae autem patris conceptiones eaedem sunt cum
iis, quas modo Psellus exposuerat. Sed nominatim in his:
13
Mens
9
Τύνη δ΄ ἐσσὶ πατὴρ, καὶ μητέρος ἀγλαὸν εἶδος// καὶ τεκέων τέρεν
ἄνθος͵ ἐν εἴδεσιν εἶδος ὑπάρχων// καὶ ψυχὴ καὶ πνεῦμα καὶ ἁρμονίη
καὶ ἀριθμός. [PORPH. De philosoph. ex orac. 146.21 – 147.2]
10
εἶδες ἐν τῷ νῷ τὸ ἀρχέτυπον εἶδος͵ τὸ προάρχον [προάρχου] τῆς
ἀρχῆς τῆς ἀπεράντου· [CORP. HERM. Poemandr. I, 8.2 – 3]
11
ἰδέας δὲ νομίζουσι νῦν μὲν τὰς τοῦ πατρὸς ἐννοίας͵ νῦν δὲ τοὺς
καθόλου λόγους͵ {νοητοὺς} <τοὺς> ψυχικοὺς καὶ φυσικούς [corr. ex
φησικούς]͵ οὓς δίδωσι μὲν ὁ νοῦς τῇ ψυχῇ͵ ἡ δὲ ψυχὴ τῇ φύσει. [PSELL.
Opuscula psycholog. theolog. daemonolog. 152.16 – 18]
12
μετὰ δὴ πατρικὰς διανοίας, Ψυχὴ ἐγὼ ναίω [νέω]. [PROCL. in
Prm. 925.16 – 17]
13
Νοῦς πατρικὸς ἐῤῥοίζησε νοήσας ἀκμάδι βουλῇ παμμόρφους
ἰδέας· πηγῆς δὲ μιᾶς ἀποπτᾶσαι ἐξέθορον· [PROCL. in Prm. 800.20 –
22]
5
10
15
20
1...,218,219,220,221,222,223,224,225,226,227 229,230,231,232,233,234,235,236,237,238,...454
Powered by FlippingBook