DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
174
Pythagorica haec sequens, alia quoque praeter Italicorum philosophiam
propria habens a iuvene enim primo congressus Cratylo et Heracliti-
cis opinionibus tamquam omnibus sensibilibus, semper fluentibus et
scientia circa ea non existente haec quidem postea existimavit. Socrate
vero circa
[325]
mores versante de universa autem natura nihil, quam
in his universale quaerente et in definitionibus primo adhibente intel-
lectu illum amplexus, quia quaereret de universalibus, talem putavit
tamquam de aliis definitiones factas et non de sensibilium aliquo. Im-
possibile enim esse communem definitionem sensibilium alicuius sem-
per mutatis. Iste quidem talia entium ideas nominavit sensibilia, circa
ea quae praeter haec et secundum haec dici omnia, per participationem
enim esse pleraque univocorum aequivoca speciebus: participationem
vero nomen solum mutavit: Pythagorei enim imitationem dicunt esse
entia numerorum. Plato vero participationem nomen mutans, parti-
cipationem tamen vel imitationem, quae fuerit specierum, omiserunt
in communi quaerere
. Et non multo post:
2
Unum quidem et nume-
ros praeter res facere et non sicut Pythagorei et specierum introductio
propter considerationem, quae in sermonibus facta est, priores enim
dialecticae non participabant
.
Hoc ipsum etiam tradit libro 6. capite 4. et 9., quae quidem
narratio, ut dicere solet Syrianus, dictorum omnium infelicissi-
mum mihi videtur et praeterea falsissimum. Nam nec Socrates
definibilia sola universalia esse putavit, nec Plato, ut nos asse-
rimus, idearum excogitator fuit idque omnino falsum esse affir-
mamus. Fuit enim haec Pythagoreorum ante Platonem doctrina
et ante Pythagoreos Orphei et ante Orpheum Aegyptiorum et
ante Aegyptios Chaldaeorum. Quam rem multis eorum testimo-
niis ostendam.
2
τὸ μὲν οὖν τὸ ἓν καὶ τοὺς ἀριθμοὺς παρὰ τὰ πράγματα ποιῆσαι͵
καὶ μὴ ὥσπερ Πυθαγόρειοι͵ καὶ ἡ τῶν εἰδῶν εἰσαγωγὴ διὰ τὴν ἐν τοῖς
λόγοις ἐγένετο σκέψιν. οἱ γὰρ πρότεροι διαλεκτικῆς οὐ μετεῖχον.
[ARIST. Metaph. 987b.29 – 33]
5
10
15
20
25