Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 210

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
164
25
Hoc quidem, inquam ego, nemo nobis dicentibus dubitet, quod circa
unumquodque, quod est unumquodque, illa alia tentat methodus recta
via de omni sumere. Sed omnes aliae artes vel ad opiniones hominum et
appetitiones sunt vel ad generationes et compositiones vel et ad
[323]
curationem nascentium et compositorum omnes versantur, reliquae
vero, quas dicimus entis aliquid attingere, geometriam et eas, quas hanc
sequi videmus, veluti somniant circa ens, supra autem impossibile est
ipsis ut videant, quousque hypothesibus utentes, eas immobiles sinant
non potentes rationem ipsarum reddere; cui enim principium est, quod
nescit, finis
xvii
vero et intermedia ex eo, quod ignorat complicatur, qua
nam machina talem confessionem umquam scientiam fieri? Nulla, in-
quit ille. Non ergo
xviii
, inquam ego, dialectica methodus sola hac gredi-
tur, hypotheses tollens ad ipsum principium ascendit ferme et re vera
in coeno quodam barbarico animae oculum sepultum sensim
xix
trahit et
reducit sursum adiutricibus et ductricibus utens iis, quas percurrimus
artibus.
Hanc dialecticam paulo post ait esse:
74
Veluti culmen discipli-
nis dialectica supra nos iacet et non quod alia disciplina superius recte
superponatur
.
Iam sublimem ergo Plato nobis dialecticam tradidit, quae nos
via certa ad primum principium atque veram verorum entium
cognitionem duceret. Hunc usum Aristoteles eiusque Peripateti-
ci omnes ignorarunt, quorum dialectica utilis tantum est, ne quis
nos in contradictionem adducat, inter disputandum ad quam
utilitatem solam versa omnis eius exercitatio est. Atque hinc est,
quod quadringentis iam annis nedum dialectica, sed philosophia
quoque ipsa nihil aliud fuerit sitque adhuc in scholis quam lis et
verbosa contentio. Ex quibus an Aristotelica dialectica sit Plato-
nicae conferenda, facile omnes mente sani perspicere valent.
74
ὥσπερ θριγκὸς τοῖς μαθήμασιν ἡ διαλεκτικὴἡμῖν ἐπάνωκεῖσθαι͵
[κεῖται] καὶ οὐκέτ΄ [οὐκ ὅτι] ἄλλο τούτου μάθημα ἀνωτέρω ὀρθῶς ἂν
ἐπιτίθεσθαι. [PLATO, R. 534.e.2 – 4]
xvii
Corr. ex finem
xviii
Corr. ex nego
xix
Corr. ex sensum
5
10
15
20
1...,200,201,202,203,204,205,206,207,208,209 211,212,213,214,215,216,217,218,219,220,...454
Powered by FlippingBook