DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
154
Platone ipsemet hic reprehensor ultimo hoc libro capite 14:
58
Oportet autem quando quid totum tractat aliquis, dividere genus in
indivisibilia specie prima, veluti numerum in ternarium et binarium
atque ita illorum definitiones tentare sumere
. Et mox:
59
[321]
Post hoc
vero sumentem quid genus, veluti aliquid, quantorum, vel qualium
proprias passiones speculari per communia prima
. Platonico prorsus
praecepto atque usu et id ipsum tentare sumere praecipit, quod
loco superiore carpserat, quia sumeret. Et initio capitis non ali-
ter venari definitionem docet, quam ista
λήψει
,
sumptione
:
60
Talia
sane sumenda usque quo tot assumpta sint primo
.
Et capite 16. iubet:
61
Ad habenda vero problemata seligere oportet
sectiones et divisiones, ita autem seligere supponentem genus commu-
ne omnium
. Nec solum eadem praecepta dat, sed iisdem etiam
vocibus utitur:
ληπτέον, ληφθέντων
assumendum, assumptis
, et
quod maius est, causae cognitionem haberi per divisionem ipse
mox subnectit:
62
Clarum enim quod habebimus iam dicere, propter
quid insunt sequentia iis, quae sub communi sunt
.
Causam autem cum effectu nectere iam scientia est. Per di-
visionem ergo Aristotelica sententia scientiam habemus, contra-
ria priori sententiae, per quam divisionem uti asyllogisticam, uti
quae peteret principium, quae assumeret, non probaret, improba-
verat nunc autem:
ὑπὸ αὐτῆς τῆς ἀληθείας καὶ τοῦ πράγματος
ἀγόμενος,
ab ipsa veritate et re ipsa coactus
. Uti ipse de antiquis
quibusdam dixit, fatetur divisionem non aliter ac Plato ad defini-
58
χρὴ δ’ ὅταν ὅλον τι πραγματεύηταί τις ͵ διελεῖν τὸ γένος εἰς τὰ
ἄτομα τῷ εἴδει τὰ πρῶτα͵ οἷον ἀριθμὸν εἰς τριάδα καὶ δυάδα͵ εἶθ΄ οὕτως
ἐκείνων ὁρισμοὺς πειρᾶσθαι λαμβάνει. [ARIST. A Po. 96b.15 – 18]
59
μετὰ δὲ τοῦτο λαβόντα [λαμβάνοντα] τί τὸ γένος͵ οἷον πότερον
τῶν ποσῶν ἢ τῶν ποιῶν͵ τὰ ἴδια πάθη θεωρεῖν διὰ τῶν κοινῶν πρώτων.
[ARIST. A Po. 96b.19 – 21]
60
τὰ δὴ τοιαῦτα ληπτέον μέχρι τούτου͵ ἕως τοσαῦτα ληφθῇ
πρῶτον. [ARIST. A Po. 96a.32 – 33]
61
πρὸς δὲ {τὸ} ἔχειν τὰ προβλήματα ἐκλέγειν δεῖ τάς τε ἀνατομὰς
καὶ τὰς διαιρέσεις͵ οὕτω δ’ ἐκλέγειν͵ ὑποθέμενον [ὑποτιθέμενον] τὸ
γένος τὸ κοινὸν ἁπάντων. [ARIST. A Po.98a.1 – 3]
62
δῆλον γὰρ ὅτι ἕξομεν ἤδη λέγειν τὸ διὰ τί ὑπάρχει τὰ ἑπόμενα
τοῖς ὑπὸ τὸ κοινόν. [ARIST. A Po. 98a.7 – 8]
10
5
15
20