Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 198

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
152
5
Aristoteles, ut suae illi imaginariae demonstrationi locum fa-
ceret, divisionem irrisit, primo Analytico capite 32:
53
Quod vero
divisio per genera parva quaedam particula est, dictae methodi facile est
videre. Est enim divisio veluti debilis syllogismus, quod enim oportet
ostendere, petit. Syllogizat vero semper aliquid superiorum, primum
vero hoc ipsum latuit omnes ea utentes, et suadere conabantur, tamquam
posset fieri de substantia demonstratio et ipsius quid est. Itaque neque
quod potest syllogizare dividens, intellexerunt, neque quod hic posset
.
Quibus verbis tria reprehendit in re. Quod divisio exigua pars
syllogisticae methodi sit, quod debilis syllogismus, quia princi-
pium petat et quod falso putarunt posse per divisionem essen-
tiam demonstrari. Quam hoc sit a suo proprio sensu detortum,
patebit cum Plato nec syllogismo eam nec demonstrationi aut
comparaverit aut subdiderit. Quare reprehensiones hae futiles
et male tortae cadunt. At Analytico 4. capite 5. eadem reprehen-
sione usus est, quod divisio non syllogizet. Et praeterea quod
neque ut inductio demonstret:
54
Sed enim neque per divisiones via
syllogizat
.
55
Sed neque ut inducens demonstrat
.
Quid tum concedet omnia Plato, an forte ob hoc inutilis est
divisio? Nequaquam ait Aristoteles:
56
Sed si alio modo cognoscere
facit
. Quia:
57
Neque enim inducens forte demonstrat, sed nihilominus
ostendit aliquid
. Neque hoc solum, sed eandem utilitatem cum
53
ὅτι δ΄ ἡ διὰ τῶν γενῶν διαίρεσις μικρόν τι μόριόν ἐστι τῆς
εἰρημένης μεθόδου͵ ῥᾴδιον ἰδεῖν· ἔστι γὰρ ἡ διαίρεσις οἷον ἀσθενὴς
συλλογισμός. ὃ μὲν γὰρ δεῖ δεῖξαι αἰτεῖται. συλλογίζεται δ΄ ἀεὶ τὶ τῶν
ἄνωθεν. πρῶτον δ΄ αὐτὸ τοῦτο ἐλελήθει τοὺς χρωμένους αὐτῇ πάντας͵
καὶ πείθειν ἐπεχείρουν ὡς ὄντος δυνατοῦ περὶ οὐσίας ἀπόδειξιν
γενέσθαι καὶ τοῦ τί ἐστιν. ὥστ΄ οὔτε ὅ τι ἐνδέχεται συλλογίσασθαι
διαιρουμένοις [τὸν διαιρούμενον] συνίεσαν͵ οὔτε ὅτι οὕτως ἐνεδέχετο.
[ARIST. A Pr. 46a.31 – 38]
54
ἀλλὰ μὴν οὐδὲ ἡ διὰ τῶν διαιρέσεων ὁδὸς συλλογίζεται. [ARIST.
A Po. 91b.12 – 13]
55
ἀλλ΄ ὥσπερ οὐδ΄ ὁ ἐπάγων ἀποδείκνυσιν. [ARIST. A Po. 91b.15]
56
ἀλλ΄ εἴπερ͵ ἄλλον τρόπον γνωρίζειν ποιεῖ. [ARIST. A Po. 91b.33
– 34]
57
οὐδὲ [οὔτε] γὰρ ὁ ἐπάγων ἴσως ἀποδείκνυσιν͵ ἀλλ΄ ὅμως δηλοῖ
τι. [ARIST. A Po.91b.34 – 35]
10
15
20
1...,188,189,190,191,192,193,194,195,196,197 199,200,201,202,203,204,205,206,207,208,...454
Powered by FlippingBook