Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 190

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
144
10
nem Platoni celebratam demonstrationi Aristotelis invento [319]
praeferendam esse non videat?
Sed loca Platonis de definitione huc afferamus. In Amatori-
bus ita habet:
36
Quid ergo inquam ego, an videtur tibi posse scire rem
quamvis, an pulchra an turpis sit, quam nesciat ab initio, quod sit?
Haec quaestio an sit, deinde quid sit mox:
37
Nosti ergo, inquam
ego, quod est quippiam philosophari? Et maxime, inquit. Quid ergo
est?
In Lachete vero:
38
Nisi enim hoc ipsum sciamus, quid nam sit vi-
sus vel quid auditus, frustra sane consultores pretii alicuius fiemus
. Et
postea:
39
Nonne ergo hoc esse oportet scire, quid nam est virtus.
Et:
40
Nonne quod quidem scimus, dicemus etiam quid est?
Et Menonis ini-
tio:
41
Quod autem nescio quid est, quomodo quale nam sit cognoscam?
An videtur tibi posse esse, qui Menonem non novit
viii
prorsus, quis
nam sit, hoc scire an pulcher sive dives seu generosus est?
Atque haec
tertia illa quarti Analytici quaestio est. In Phaedro vero aperte
docuit, antequam ad definitionem descendamus, nominis aequi-
vocum discernendum esse neque id praecepto solum, sed opere
ipso exequitur amoris atque furoris definitiones venaturus. Quae,
36
τί οὖν͵ ἐγὼ ἔφην, ἦ [εἰ] δοκεῖ σοι οἷόν τ΄ εἶναι, εἰδέναι πρᾶγμα
ὁτιοῦν εἴτε καλὸν, εἴτε αἰσχρόν ἐστιν͵ ὃ μὴ εἰδείη τις τὴν ἀρχὴν ὅτι
ἔστιν; [Platon, Amat 133.b.7 – 9]
37
οἶσθα ἄρα͵ ἦν δ΄ ἐγώ͵ ὅτι ἔστιν τὸ φιλοσοφεῖν; καὶ μάλα ἔφη. τὶ
οὖν ἔστι; [PLATO, Amat. 133.c.1 – 3]
38
εἰ γὰρ μὴ αὐτὸ τοῦτο εἰδείημεν͵ ὅτι ποτ΄ ἔστιν ὄψις ἢ ὅτι ἔστιν
ἀκοή͵ σχολῇγεἂνσύμβουλοι ἄξιοι λόγουγενοίμεθα [corr. exγενόμεθα].
[PLATO, La. 190.a.6 – 7]
39
ἆρ΄ οὖν τοῦτό γε ὑπάρχειν δεῖ͵ τὸ εἰδέναι ὅτι ποτ΄ ἔστιν ἀρετή;
[PLATO, La. 190.b.7 – 8]
40
οὐκοὖν ὁ γε ἴσμεν͵ κἂν εἴποιμεν [εἴπομεν] δήπου τί ἐστι. [PLA-
TO, La. 190.c.6]
41
ὃ δὲ μὴ οἶδα τί ἐστιν ͵ πῶς ἂν ὁποῖόν γέ [ὁποῖόν τέ] τι εἰδείην; ἢ
[εἰ] δοκεῖ σοι οἷόν τε εἶναι͵ ὅστις Μένωνα μὴ γιγνώσκει τὸ παράπαν
ὅστις ἐστίν ͵ τοῦτον εἰδέναι εἴτε καλὸς εἴτε πλούσιος εἴτε καὶ γενναῖός
ἐστιν. [PLATO, Men. 71.b.3 – 7]
viii
Corr. ex novi
5
15
1...,180,181,182,183,184,185,186,187,188,189 191,192,193,194,195,196,197,198,199,200,...454
Powered by FlippingBook