DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
136
5
revolvitur entis et non entis.
Et mox:
29
Antea vero concordes fuimus,
si quid tale apparuerit, opinabile ipsum et non scibile oportere dici
. Et
mox rursus:
30
Cernentes ergo multa pulchra, ipsum vero pulchrum
non cernentes neque potentes alterum ad id ducentem sequi, et multa
iusta, ipsum autem iustum, nequaquam et omnia hoc modo opinari di-
cemus omnia, cognoscere vero ea quae opinantur, nullum
.
Et quoniam hic multorum mentio fit significatque haec sin-
gularia, generabilia, advertendum est opinionem circa ea versari
ex Platonis sententia, ex his autem collectum universale omnes
Peripatetici et sentiunt et docent scientiae subiectum esse putant-
que quidam recentiores, cum Aristoteles universalia scientiae
subiiciat, de ideis Socraticis intellexisse nullumque inter Socra-
tem et Aristotelem hac in re discrimen esse scripserunt.
Scientiae subiectum quid
[in margine]
Sed longissimo intervallo aberrant a Scopo, nam ex his locis,
qualia sint Socratica entia contraposita, multis ex proxime allatis
manifesto constat esse.
Τὸ παντελῶς ὄν, τὸ εἰλικρινῶς ὄν
,
pror-
sus ens et sincere ens
, et quod etiam appellat:
31
Quae semper secun-
dum eadem eodem modo sunt entia
, qua forma locutionis Aristoteles
quoque non raro usus est, cum de essentiis separatis loqueretur,
sed universale Aristotelicum opere intellectus de singularibus
collectum, docet ipse primo De anima:
ἢ οὐδὴν ἢ ὕστερον
vi
,
vel
nihil vel posterius esse
.
29
προωμολογήσαμεν δέ γε͵ εἴ τι τοιοῦτον φανείη͵ δοξαστὸν αὐτὸ,
ἀλλ΄ οὐ γνωστὸν δεῖν λέγεσθαι. [PLATO, R. 479.d.7 – 8]
30
τοὺς ἄρα πολλὰ καλὰ θεωμένους͵ αὐτὸ δὲ τὸ καλὸν μὴ ὁρῶντας
μηδ΄ ἄλλῳ [corr. ex ἄλλο] ἐπ΄ αὐτὸ [corr. ex αὐτῷ] ἄγοντι δυναμένους
ἕπεσθαι͵ καὶ πολλὰ δίκαια͵ αὐτὸ δὲ τὸ δίκαιον μή͵ καὶ πάντα οὕτω͵
δοξάζειν φήσομεν ἅπαντα͵ γινώσκειν δὲ ὧν δοξάζουσιν οὐδέν. [PLA-
TO, R. 479.e.1 – 5]
31
καὶ [τὰ] ἀεὶ κατὰ τὰ αὐτὰ ὡσαύτως ὄντα; [PLATO, R. 479.e.7 – 8]
vi
Usp.
ἤτοι οὐθέν ἐστιν ἢ ὕστερον.
[ARIST. de An. 402b.7 – 8]
10
15
20