Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 176

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
130
bens:
17
Est autem philosophicus syllogismus demonstrativus; epichi-
rema syllogismus dialecticus; sophisma syllogismus eristicus; aporema
syllogismus dialecticus contradictionis
. Quartum hoc indicium facit
hosce libros non esse Aristotelicos, quia nullo alio loco omnium
suorum librorum huius aporematis ulla est mentio facta: tum
et illud hanc fidem adauget, quod hic distinguit tres illos: phi-
losophum, dialecticum et eristicum, quos libro De ente primo,
capite 2. videtur in idem cum Platone referre:
18
Nam circa idem
genus versatur sophistice et dialectice cum philosophia
. Hanc autem
versari circa entis veram cognitionem paulo superius dixerat:
19
Ita et enti qua ens sunt quaedam propria et haec sunt, circa quae philo-
sophi munus est contemplari verum. Signum autem dialectici namque
et sophistae eandem subeunt figuram cum philosopho, sophistica enim
solum apparens sapientia est, dialectici autem disserunt de omnibus.
Commune autem omnibus est ipsum ens
. Itaque philosophum facit
subiecto ab illis duobus differre nihil. Differt tamen a dialectico
modo facultatis, quia is sit
πειραστής
, tentator, a Sophista au-
tem vitae electione, quia hic apparentem veritatem sectatur, ille
veram veritatem.
Plato praeter haec philosopho seu dialectico interrogationem
et responsionem tribuit, per quas non solum elenchum illum sa-
luberrimum fieri docuit, sed etiam entium omnium, tum opinio-
nem, tum scientiam ingenerari animis docuit, multis locis spar-
sim, quae nos in unum, ordine quo poterimus optimo, colligemus
et quas methodos nos docuit ad veri cognitionem aperiemus. Ut
ex eorum collatione, quid Aristoteles receperit, quid reiecerit,
17
ἔστι δὲ φιλοσόφημα μὲν συλλογισμὸς ἀποδεικτικός͵ ἐπιχείρημα
δὲ συλλογισμὸς διαλεκτικός͵ σόφισμα δὲ συλλογισμὸς ἐριστικός͵
ἀπόρημα δὲ συλλογισμὸς διαλεκτικὸς ἀντιφάσεως. [ARIST. Top. 162a.15
– 18]
18
περὶ μὲν γὰρ τὸ αὐτὸ γένος στρέφεται ἡ σοφιστικὴ καὶ ἡ
διαλεκτικὴ τῇ φιλοσοφίᾳ. [ARIST. Metaph. 1004b.22 – 23]
19
οὕτω καὶ τῷ ὄντι ᾗ ὂν ἔστι τινὰ ἴδια͵ καὶ ταῦτα ἐστὶ περὶ ὧν τοῦ
φιλοσόφου ἐπισκέψασθαι τὸ ἀληθές. σημεῖον δέ. οἱ γὰρ διαλεκτικοὶ καὶ
σοφισταὶ τὸ αὐτὸ μὲν ὑποδύονται σχῆμα τῷφιλοσόφῳ. ἡ γὰρ σοφιστικὴ
φαινομένη μόνον σοφία ἐστί͵ {καὶ} οἱ <δὲ> διαλεκτικοὶ διαλέγονται περὶ
ἁπάντων͵ κοινὸν δὲ πᾶσι τὸ ὄν ἐστιν. [ARIST. Metaph. 1004b.15 – 20]
5
10
15
20
25
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...454
Powered by FlippingBook