Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 186

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
140
25
30
semper eodem modo se habentium, necessariorum, Aristoteli
universalium ex singularibus fluxibilibus collectorum, non ne-
cessariorum, non semper eodemmodo se habentium. Atque haec
secunda et maxima est huius atque illius dialectices differentia.
Addamus et tertiam. Aristoteles scientiae instrumentum
demonstrationem facit, Plato definitionem: uter melius, verum
hinc colligatur. Qualem Aristoteles demonstrationem descripsit,
nullo in genere rerum reperiemus. Non in primis illis entibus
separatis, quae vel nullam habent causam, vel si habent ullam,
ea non est per se ita nota, ut demonstrationis principium esse
possit. Non in naturalibus, quae non necessaria entia sunt, sed
ut plurimum evenientia nec universalia nec per se nota. Non in
mathematicis, quae vel in anima vel extra etiam ponantur totis
Euclideis, totis Pergaeis
vii
, Archimedicis, Ptolemaicis, aliorum
mathematicorum libris, iis, quas ipse requirit, conditionibus nul-
la reperietur. Minus multo in rebus humanis, quae nullam se-
cum habent necessitatem. Sequitur ex hisce necessario nullam
posse construi demonstrationem: atque inde nullam scientiam,
si modo sola demonstratio, uti Peripateticis fere omnibus pla-
citum est, scientiam constituat. Atque hic erit fructus duorum
Analyticorum operosissimo labore nobis traditorum: ut post in-
finitos labores, post inextricabiles labyrinthos, nullam scientiam
nobis comparemus.
Plato definitione cuiusque rei scientiam parari multis locis
asserit, ad eam inveniendam aptissimum instrumentum divisio-
nemesse asseverat. Aristoteles hanc subsannat, multo opere labe-
factare nititur aperte, ultimo Analytico illam per insidias enervat.
Apparet quidem ille non parvam de definitione existimationem
facere, cum eam vel principium demonstrationis vel demonstra-
tionem situ differentem vel demonstrationis conclusionem facit.
At cum tam magnifice de ea loquitur, nullam scientiam nobis ea
parari dicit, quia nulla demonstratio reperiatur.
vii
Corr. ex Sergaeis
5
10
15
20
1...,176,177,178,179,180,181,182,183,184,185 187,188,189,190,191,192,193,194,195,196,...454
Powered by FlippingBook