DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
134
Plato nominibus non distinxit, re distinxit, nam Sophiae,
scientiae, artis, prudentiae nomina saepe pro synonymis habuit.
Philosophiam ac dialecticam circa veri entis cognitionem pri-
maria intentione ac fine versari. Cum autem cognitio circa haec
genita versatur, philodoxiam Reipublicae 5. appellat:
23
Non ergo
quicquam aberraverimus philodoxos vocantes eos magis quam philo-
sophos
. Et post:
24
Eos ergo, qui ipsum unum quodque ens amplexan-
tur, philosophos sed non philodoxos vocandum
. Hanc autem distin-
ctionem superius inchoaverat ex entis ac geniti differentia, ait
enim:
25
Id quod prorsus ens, prorsus cognoscibile, non ens vero ullo
modo, prorsus incognoscibile
. Et mox:
26
Si vero aliquid ita se habet, ut
sit et non sit, nonne intermedium iaceat inter sincere ens et nullo modo
ens? Intermedium. Nonne ergo de ente cognitio erat? Inscitia vero ex
necessitate de non ente? In intermedio hoc intermedium quid quaeren-
dum est inscitiae et scientiae, si quid tale existit: omnino, numquid
ergo dicimus esse aliquid opinionem?
Deinde concludens:
27
Nunc
vero apparuit intermedium horum, quod sane vocamus opinionem.
Sub-
iectum itidem eius cognoscibile subnectit:
28
Invenimus ergo, ut ap-
paret, quod multorum multa legitima de honesto et aliis, intermedio
23
μὴ οὖν τι πλημμελήσομενφιλοδόξους καλοῦντες αὐτοὺς μᾶλλον
ἢ φιλοσόφους; [PLATO, R. 480.a.6 – 7]
24
τοὺς αὐτὸ ἄρα ἕκαστον τὸ ὂν ἀσπαζομένους φιλοσόφους ἀλλ΄
οὐ φιλοδόξους κλητέον; [PLATO, R. 480.a.11 – 12]
25
τὸ μὲν παντελῶς ὂν παντελῶς γνωστόν͵ μὴ ὂν δὲ μηδαμῇ, πάντῃ
ἄγνωστον; [PLATO, R. 477.a.3 – 4]
26
εἰ δὲ δή τι οὕτως ἔχει ὡς εἶναί τε καὶ μὴ εἶναι͵ οὐ μεταξὺ ἂν κέοιτο
τοῦ εἰλικρινῶς ὄντος καὶ τοῦ αὖ μηδαμῇ ὄντος; μεταξύ. Οὐκοῦν ἐπὶ μὲν
τῷ ὄντι γνῶσις ἦν; ἀγνωσία δ΄ ἐξ ἀνάγκης ἐπὶ <τῷ> μὴ ὄντι; ἐπὶ δὲ τῷ
μεταξὺ <δὲ> τούτῳ μεταξύ τι καὶ ζητητέον ἀγνοίας τε καὶ ἐπιστήμης͵ εἴ
τι τυγχάνει ὂν τοιοῦτον; Πάνυ μὲν οὖν. ἆρ΄ οὖν λέγομέν τι δόξαν εἶναι;
[PLATO, R. 477.a.6 – b.3]
27
νῦν δέ γε πέφανται μεταξὺ τούτοιν, ὃ δὴ καλοῦμεν δόξαν. [PLA-
TO, R. 478.d.11]
28
ηὑρήκαμεν [εὑρήκαμεν] ἄρα͵ ὡς ἔοικεν͵ ὅτι τὰ τῶν πολλῶν
πολλὰ νόμιμα, καλοῦ τε πέρι καὶ τῶν ἄλλων μεταξύ που κυλινδεῖται
τοῦ τε μὴ ὄντος καὶ τοῦ ὄντος εἰλικρινῶς [τοῦ τε ὄντος καὶ τοῦ μὴ ὄντος].
[PLATO, R. 479.d.3 – 5]
5
10
15