Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 172

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
126
15
5
Hosce locos, quibus ex dubitatione verum et falsum eliciatur,
ex enumeratione alienarum opinionum earumque confutatione
propriae sententiae constituantur: ex disputatione vel adversa-
rius convincatur vel ipse in contrarium non adducatur, Plato non
ignoravit, nam 7. Reipublicae scriptum est de hoc usu postre-
mo:
10
Non enim videntur tibi in his efficaces dialectici esse?
Et mox:
11
Sed iam dixi non potentes quidam dare et recipere sermonem
. De hoc
tertio usu intelligens, sed clarius in Sophista:
12
Et mihi duplex ap-
paruit quidam, alium
iv
quidem publice et longis sermonibus ad multi-
tudinem potentem ironice loqui perspicio, alium privatim et brevibus
sermonibus cogentem suum collocutorem contraria ipsum sibi dicere
.
Hoc autem fieri interrogationibus non multo post docet:
13
Quod
vero in privatis et concisis interrogationibus ad responsiones, num de-
bemus vocare aliud quam contradictorium?
Duos autem illos usus opere ipso docuit, nam Euthyphro-
ne, Euthydemo, Protagora, Gorgia, primo Rei publicae aliorum
opiniones et refert et confutat, quod aliqua ex parte et in Phaedo-
ne et in Theaetete facit, dum Anaxagorae, Parmenidis ac Melissi
sententias quasdam redarguit. Priorem quoque usum ex dubita-
tione elicit reliquo Theaeteto, Lachete, Charmide, Menone et aliis
plerisque. Optime ergo Plato ante Aristotelem seu Eudemum tres
dialecticae usus et cognovit et exercuit longe efficacius, quam
tota sua philosophia Aristoteles.
10
οὐ γάρ που δοκοῦσί γέ σοι ταῦτα δεινοὶ οἱ διαλεκτικοὶ εἶναι.
[PLATO, R. 531.d.9 – e.1]
11
Ἀλλὰ δή [Ἀλλ’ ἤδη]͵ εἶπον͵ μὴ δυνατοὶ οἵτινες [δυνατοί τινες]
δοῦναί {τε} καὶ ἀποδέξασθαι λόγον. [PLATO, R. 531.e.4 – 5]
12
καί μοι διττὼ [διττὸν] καταφαίνεσθόν τινε· τὸν μὲν δημοσίᾳ τε
καὶ μακροῖς λόγοις πρὸς πλήθη δυνατὸν εἰρωνεύεσθαι καθορῶ͵ τὸν
δ’ ἰδίᾳ τε καὶ βραχέσι λόγοις ἀναγκάζοντα τὸν προσδιαλεγόμενον
ἐναντιολογεῖν αὐτὸν αὑτῷ. [PLATO, Sph. 268.b.1 – 5]
13
τὸδ΄ ἐν ἰδίοιςαὖκαὶ κατακεκερματισμένον [κατακερματισμένον]
ἐρωτήσεσι πρὸς ἀποκρίσεις μῶν εἰθίσμεθα καλεῖν ἄλλο πλὴν
ἀντιλογικόν; [PLATO, Sph. 225.b.8 – 10]
iv
Corr. ex alius
10
20
1...,162,163,164,165,166,167,168,169,170,171 173,174,175,176,177,178,179,180,181,182,...454
Powered by FlippingBook