Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 166

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
120
multiplicatus. Anque idem sit cum eo quem materialem vocant,
quem nudum omnium formarum actu, potentia omnium capa-
cem, non aliter ac materiam illam, unde eductus est, asserunt
esse. Ideoque nullas illi rerum formas essentialiter ingenitas esse
ac propterea vanas illas scientiarum reminiscentias his in libris
logicis ostendere annixus est. Sed scientias esse recentes ac novas
omnino notitias, quas itidem sensuum ministerio acquirere nos
singulares primo, deinde suo opere universales effici docet
ii
.
Discrimen Platonicae et Aristotelicae dialecticae
[in margine]
Hoc primum ac summum est in Dialectica inter Platonem
atque Aristotelem discrimen. Duae primae conformitates primas
notitias a sensibus oriri, scientiam esse effectus cum causae con-
nexione. Sed haec postea etiam clarius.
Dianoeae descriptio
[in margine]
Potentiam eam animae, quae a singularibus per sensum ac-
ceptis notitiis universales illas vel revelaret vel affingeret causas-
que effectibus vel annecteret vel connecteret; uterque voce eorum
linguae
διάνοιαν
,
dianoeam
vocavit, quo nomine nos quoque,
quia latine proprie exprimi non potest, posthac utemur. Hanc
dianoeam Plato in Sophista sic descripsit:
1
Nonne ergo dianoea et
sermo idem? Praeterquam quod illa intra animam ad se ipsam dialogus
sine voce factus est, hoc ipsum nobis nominatum est dianoea?
Et paulo
post:
2
Dianoea quidem ipsius ad se ipsam animae dialogus est
. Qualis
1
οὐκοῦν διάνοια μὲν καὶ λόγος ταὐτόν; πλὴν ὁ μὲν ἐντὸς τῆς
ψυχῆς πρὸς αὑτὴν διάλογος ἄνευ φωνῆς γιγνόμενος τοῦτο αὐτὸ ἡμῖν
ἐπωνομάσθη͵ διάνοια; [PLATO, Sph. 263.e.3 – 5]
2
διάνοια μὲν αὐτῆς πρὸς ἑαυτὴν διάλογος τῆς ψυχῆς. [PLATO,
Sph. 264.a.9]
ii
Corr. ex docent
5
10
15
20
1...,156,157,158,159,160,161,162,163,164,165 167,168,169,170,171,172,173,174,175,176,...454
Powered by FlippingBook