DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
110
Deinde etiam haec alia annectit:
Hanc quidem calumniam penes
multam dogmatis inanitatem
[312]
operatur et concedit in dianoetica
natura et intellectuali uniri et dividi haec mathematica eo cumulo, quem
ipse absurdum esse dicit, quem tamen non sequi necessario. Nam ut A
est in syllaba, in dictione, in oratione eadem absque ulla coacervatione,
ita punctum idem in linea, superficie, corpore esse potest
. Sed quo-
niam et eruditissime et acutissime et verissime, omnibus cavillis
et ut ipse vocat calumniis, quae his libris continentur, quaeque
quemvis vel otiosissimum hominem in legendis atque scrutan-
dis defatigaret, Syrianus vere magnus respondit copiosissime: ut
mihi ipsi et aliorum labori parcamomittamque diutioremoperam
in redarguendis iis consumere: et finem huic scriptioni imponam
illud admonens antea, si quem libido incesserit ea perlegendi,
unico fundamento omnia ruere et collabi. Id autem est memoria
tenere quatuor illa discentium entium genera, in quibus et solida
et superficies et lineae et puncta et unitates et numeri et ideae
etiam omnes suis tamen cuiusque modis reperiuntur.
Addam unam, quae superest, physicam Aristotelis obiectio-
nem, quam habet libro De sensu capite 5:
28
Quod autem dicunt
quidam Pythagoreorum, non est rationabile. Nutriri enim dicunt quae-
dam animalia odoribus, primum namque videmus cibum oportere esse
compositum. Etenim quae nutriuntur non simplicia sunt
. Et rationem
hanc augens subdit:
29
Praeterea neque aqua ipsa sola incommixta exi-
stens vult nutrire, corporeum enim quid oportet esse id, quod debet
constituere. Adhuc multo minus rationi consonum est aerem corpore-
scere
. Negat hic aquam per se solam, non mixtam, nutrire posse.
At libro 6. capite 16. anguillas affirmat nutriri aqua pluvia:
καὶ
γὰρ ζῶσι καὶ τρέφονται ὀμβρίῳ ὕδατι
.
xvii
Idem confirmat libro
28
ὃ δὲ λέγουσί τινες τῶν Πυθαγορείων͵ οὐκ ἔστιν εὔλογον·
τρέφεσθαι γάρ φασιν ἔνια ζῷα ταῖς ὀσμαῖς. πρῶτον μὲν [γὰρ] ὁρῶμεν
ὅτι τὴν τροφὴν δεῖ εἶναι συνθετήν [σύνθετον]. καὶ γὰρ τὰ τρεφόμενα
οὐχ ἁπλᾶ ἐστιν. [ARIST. Sens. 445a.16 – 19]
29
ἐπεὶ δ’ [ἔτι δὲ] οὐδὲ τὸ ὕδωρ ἐθέλει αὐτὸ μόνον ἄμικτον ὂν
τρέφειν. σωματῶδες γάρ τι δεῖ εἶναι τὸ συστησόμενον. ἔτι πολὺ ἧττον
εὔλογον τὸν ἀέρα σωματοῦσθαι. [ARIST. Sens. 445a.20 – 23]
xvii
ARIST. H A. 570a.11 – 12.
5
10
15
20
25