114
5
10
15
30
[313]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER IV
Platonicae dialectices cum Aristotelica
collatio ac discordia
Sumpsisse Aristotelem universae suae philosophiae summa
omnia capita a priscis philosophis 8. antecedentis tomi libris late
luculenterque, ut nobis persuademus, demonstratum est. Inter
quae multa a Platone praeceptore exscripsisse ostendimus prae-
cedentibus duobus huiusce tomi libris, quam falso in eos, a qui-
bus dogmata non pauca sumpserat, invectus sit, palam factum
est. Nunc maius nobis opus, maior moles pro Platone superest
ac maior nobis pro eo labor exantlandus est.
Quem venerabilem virum discipulus iste multo saepius,
acrius, acerbius quam antiquiorum quemquam vexavit, exagita-
vit sycophantamque in eum egit, tantum potuit in eo Xenocratis
ab illo sibi in schola praelati indignatio, ut non vereretur ea in
doctorem suum scriptis mandare, quae statim lecta et cum illius
scriptis collata manifestae falsitatis eum coarguere possent. Quod
ne se vivo fieret vitans, libros fere omnes suppressos tenuit, quia
viverent multi sancti illius senis et auditores et amatores, qui
possent sycophantias illas et detegere et etiam convincere. Post
obitum eius libri centum et amplius annos latuere, quo spatio
temporis et discipuli illi obierant et successores eorum alia dog-
mata induxerunt. Sed postquam libri a Tyrannione Grammatico,
ab Andronico Rhodio in lucem sunt redditi, inter tot celeberri-
mos, tot admirabiles Platonicos, qui natalitia Platonis tum sancte
celebrarent, dogmata illius explanarent, docerent, eveherent, in
admiratione haberent, non parva est admiratione prosequendum
neminem, quod sciamus, extitisse, qui eius tutelam contra Ari-
stotelicas calumnias susciperet. Non defuerunt quidem Plotinus,
20
25