Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 158

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
112
10
8. capite 2:
30
Plurimae sane potabili aqua
. An vero aqua pluvia mix-
ta est; et si haec mixta est, quae nam simplex est? Ait multo mi-
nus rationabile esse aerem corporescere.
Si scirem, quae animalia Pythagorei odoribus vivere dixis-
sent, conferrem aeris corporescentiam cum aquae corporescen-
tia, quae non solum nutrit, humores et carnes creat, sed etiam
durissimas crustas circumcrescere facit carnibus piscium eorum,
qui affixi manent, hos enim omnes sola aqua potabili nutriri ipse
idem scribit modo allato capite in haec verba:
31
Ostraceorum ani-
malium, quae immobilia sunt, nutriuntur potabili
. Hanc esse mari
tenuiorem addit:
32
Penetrat enim per densa, quia tenuior est mari
concoquente
. Si ergo tenuis aqua sola incommixta nutrit et ita nu-
trit, ut ex ea corporescant durissimae ostreae, cur non et aerem
rationabile est ita corporescere in carnem saltem aliquam, qualis
est chamaeleontis caro, quem multi amici mei et ego multoties in
Cypro cum essem, multos dies ac menses vivos habuimus, nec
umquam, etiamsi varias herbas, folia, flores, semina, insecta, alia
apponeremus, quicquam comedere advertimus aere nutriri con-
cludebamus, et rorido aere exhilarabantur.
Sed mamicodiata
xviii
avicula Indica, quae numquam terram
aut solidum quicquam contingere est a multis et indigenis et no-
stratibus curiosis viris visa, carnes tamen, nervos, ossa, rostrum,
plumas habet: in aere nasci, in aere vivere ac mori creditur, qua
alia re nutriri est existimanda quam aere? Quod si verum est in
mamicodiata et in chamaeleonte, verum est aerem corporescere.
Si aer corporescit, corporescit etiam vapor, qui sedes est odorum,
res aere crassior et compositior, possibilis ergo est Pythagoreo-
rum traditio. Non ergo iure est ab Aristotele reprehensa.
FINIS.
30
αἱ μὲν δὴ πλεῖσται τῷ ποτίμῳ ὕδατι· [ARIST. H A. 592a.1 – 2]
31
τῶν μὲν οὖν ὀστρακοδέρμων ζώων τὰ μὲν ἀκινητίζοντα τρέφεται
τῷ ποτίμῳ. [ARIST. H A. 590a.18 – 20]
32
διηθεῖται γὰρ διὰ τῶν πυκνῶν, διὰ τὸ λεπτότερον εἶναι τῆς
θαλάττης συμπεττομένης.[ ARIST. H A. 590a.20 – 21]
xviii
Češći je oblik riječi
manucodiata
.
5
15
20
25
1...,148,149,150,151,152,153,154,155,156,157 159,160,161,162,163,164,165,166,167,168,...454
Powered by FlippingBook