DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
124
10
5
ne absunt:
7
ad exercitationes, ad colloquia, ad philosophicas scientias
.
Haec tria declarans ait:
8
Methodum enim habentes facilius de omni
proposito argumentari poterimus. Ad colloquia vero, quia enumerantes
multorum opiniones non ex alienis, sed ex propriis dogmatibus collo-
quemur cum ipsis, discutientes quidquid non bene videbuntur dicere
nobis. Ad philosophiae vero scientias, quia potentes ad utraque dubitare
facilius in singulis, conspiciemus et verum et falsum
.
Hos sane duos ultimos usus omnibus libris suis Aristoteles
inseruit: Philosophiae, Sophiae, Physicae, Politicae, in omnibus
namque enumerat, pro suo tamen libitu, aliorum opiniones eas-
que
μεταβιβάζει
refert, atque in omnibus dubitat prius, dein-
de quae sibi videntur, affert. Priorem usum intellexit, cum initio
libri ait:
9
Methodum invenire, ex qua poterimus syllogizare de omni
proposito problemate ex opinione conceptis et ipsi sermonem sustinen-
tes nihil dicemus subcontrarium
. Hanc methodum, qua disputaturi
ex receptis iam opinionibus (illud enim
ἐνδόξων
ita intelligen-
dum est, non ut plerique pro probabilibus) possint disserere ita,
ut adversarium vel superent vel saltem non superentur neque
contraria iam positis cogantur dicere, exercuerunt quadringentis
iam ab hinc annis apud monachos atque adhuc inter eosdem nec
non in scholis Italicis regnat. Sed nulla ad philosophicas scientias
utilitate, quod tamen eos latet, putantque se eo maxime philo-
sophos esse, quo minime philosophi sunt, quoniam ab eo more
Aristoteles (seu Eudemus eius auditor) philosophicum morem
tertio loco secreverit.
7
πρὸς γυμνασίαν [τὰς γυμνασίας]͵ πρὸς τὰς ἐντεύξεις͵ πρὸς τὰς
κατὰ φιλοσοφίαν ἐπιστήμας. [ARIST. Top. 101a.27 – 28]
8
μέθοδον γὰρ ἔχοντες ῥᾷον περὶ <παντὸς> τοῦ προτεθέντος
ἐπιχειρεῖν δυνησόμεθα. πρὸς δὲ τὰς ἐντεύξεις͵ διότι τὰς τῶν πολλῶν
κατηριθμημένοι δόξας [δόξαν] οὐκ ἐκ τῶν ἀλλοτρίων, ἀλλ΄ ἐκ τῶν
οἰκείων δογμάτων ὁμιλήσομεν πρὸς αὐτούς͵ μεταβιβάζοντες ὅ τι
ἂν μὴ καλῶς φαίνωνται λέγειν ἡμῖν. πρὸς δὲ τὰς κατὰ φιλοσοφίαν
ἐπιστήμας͵ ὅτι δυνάμενοι πρὸς ἀμφότερα διαπορῆσαι ῥᾷον ἐν ἑκάστοις
κατοψόμεθα τἀληθές τε καὶ τὸ ψεῦδος· [ARIST. Top. 101a.29 – 36]
9
μέθοδον εὑρεῖν ἀφ΄ ἧς δυνησόμεθα συλλογίζεσθαι [συλλογίσ-
ασθαι] περὶ παντὸς τοῦ προτεθέντος προβλήματος ἐξ ἐνδόξων͵ καὶ
αὐτοὶ λόγον ὑπέχοντες μηδὲν ἐροῦμεν ὑπεναντίον. [ARIST. Top. 100a.18
– 21]
15
20
25