DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
138
Opinio Platonica – Aristotelis scientia
[in margine]
Unde consequitur necessario Aristotelicas scientias vel nihil
pro subiecto habere vel posterius quid: atque ita longe a Plato-
nica scientia abesse, quam etiam intellectionem opinioni contra-
positam agnoscit 7. Reipublicae Plato:
32
Et opinionem quidem cir-
ca generationem, intellectionem vero circa essentiam.
Unde sequitur
Platonis opinionem esse Aristotelicam scientiam, quia haec ver-
setur circa universale collectum ex singulis genitis.
Nec vero videtur scientia Aristotelica sibi constare, quia uni-
versale collectum, quod scientia dicitur, non recipit eam conditio-
nem, quam scientiae [318] attribuit saepe:
33
Quod scientia quidem
universalis est et pernecessaria, necessarium vero non contingit aliter
habere
. Singularia autem et universale ex eis collectum nullam
habet necessitatem. Quae conditio essentiis abstractis Platonicis
magis competit: quia semper eodem se habent modo, quam vel
generabilibus, quae universalia non sunt, vel universali collecto,
quod necessarium non est et potest alias aliter se habere, quod
manifeste indicat et diversitas sententiarum non solum differen-
tium sectarum, sed eiusdem sectae philosophorum, qui aliter
atque aliter universale hoc ex singularibus colligunt et idem sae-
pe vel scientissimus alias aliter colligit, quod mutatio et varietas
et sententiarum et scriptionum arguit. Quae sane conditio opi-
nioni convenit:
34
infirma est
, ait:
περὶ τὸ ἐνδεχόμενον καὶ ἄλλως
ἔχειν
–
Quod potest etiam aliter se habere
versatur.
Dialecticae Platonis et Aristotelis differentia
[in margine]
De opinione ergo Plato et Aristoteles conveniunt, de scien-
tia non conveniunt. Illi scientia est entium verorum, sincerorum,
32
καὶ δόξαν μὲν περὶ γένεσιν͵ νόησιν δὲ περὶ οὐσίαν· [PLATO, R.
534.a.2 – 3]
33
ὅτι μὲν ἐπιστήμη καθόλου καὶ δι΄ ἀναγκαίων͵ τὸ δ΄ ἀναγκαῖον
οὐκ ἐνδέχεται ἄλλως ἔχειν. [ARIST. A Po. 88b.31 – 32]
34
ἡ {τε} γὰρ δόξα ἀβέβαιον [ARIST. A Po. 89a.5 – 6]
5
10
15
20
25