Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 214

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. IV
168
10
5
est a corpore, si deforis venit, si propterea dicitur 1. De anima
capite 4. esse substantia et non corrumpi:
79
Intellectus vero videtur
ingenerari et substantia quaedam esse et non corrumpi
. Et rursus:
80
Intellectus vero forsan divinum quid et impassibile est.
Neque obstat quod hic dubitanter id videtur
xx
protulisse,
omnia enim hoc libro dubitantur, nullo modo dici potuit eum es-
sentia nihil esse priusquam in actionem veniret, quomodo enim
in actionem veniat, quod nondum est? Divinum locis superio-
ribus eum docuit esse, si divinus etiam impassibilis, si impassi-
bilis etiam immortalis, si immortalis et ingenitus, prolixe enim
fine primi De coelo docuit, quod incorruptibile sit et ingenera-
bile esse. Si ergo immortalis est intellectus, est etiam incorrupti-
bilis, si incorruptibilis etiam ingenerabilis: si ergo deforis venit
et ingenitus est, praeexistit, modo quaeratur si aeterno tempore
praeexistit, antequam ad nos descendat, an ignorans est rerum?
Si ignorans est, quomodo est intellectus? Intellectus enim est,
quia intelligit, si ignorat non est intellectus, ut ergo intellectus
sit, necesse est eum intelligere: si intelligit, aliquid [324] nimirum
intelligit, entia nimirum aut non entia? Entia certe. Entia ergo
intelligens in nos descendit et si is ipse est, qui in nobis intelligit
et scit, scientia nostra haec secunda prioris scientiae repetitio est
ac reminiscentia.
Praeterea nos quae primo cognoscimus per sensus cogno-
scimus, ut multis locis praesertim Analyticis docet Aristoteles,
ex singularium autem cognitione universalem colligimus scien-
tiam. Sed universale hoc sciebamus. Sic enim initio 3. Analyti-
ci:
81
Antequam vero inducatur aut accipiatur syllogismus, aliquo qui-
dem modo fatendum est scire, alio vero modo non
. Quo autem modo
79
ὁ δὲ νοῦς ἔοικεν ἐγγίνεσθαι οὐσία τις οὖσα͵ καὶ οὐ φθείρεσθαι.
[ARIST. de An. 408b.18 – 19]
80
ὁ δὲ νοῦς ἴσως θειότερόν τι καὶ ἀπαθές ἐστιν. [ARIST. de An.
408b.29]
81
πρὶν δ΄ ἐπαχθῆναι ἢ λαβεῖν συλλογισμὸν τρόπον μέν τινα ἴσως
φατέον ἐπίστασθαι͵ τρόπον δ΄ ἄλλον οὔ. [ARIST. A Po. 71a.24 – 26]
xx
Corr. ex videntur
15
20
25
1...,204,205,206,207,208,209,210,211,212,213 215,216,217,218,219,220,221,222,223,224,...454
Powered by FlippingBook