DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
98
15
10
5
est, quod Aegyptiorum hieroglyphicis. Quibus ob diversas ani-
malium vel plantarum proprietates, varias etiam rerum alia-
rum naturas significabant. Nec sunt vituperandi si mathematis
ἐντραφέντες
,
innutriti
ea provexerunt: quandoquidem ut Phi-
loponus est author, 1. Analytico Aristoteles laudatur, quia ma-
thematum studiosissimus ab eis nomina
ὅρου, σχήματος
,
termi-
ni et figurae
, partium propositionis et syllogismi symbola fecit.
Quibus addere licet abecedaria illa terminorum symbola a geo-
metris sumpta, quibus totam argumentandi artem non minus
quam Pythagorei numeris reliquisque symbolis alias scientias,
obscurissimam reddidit, eodem forte cum Pythagoreis studio, ne
cuivis de plebe innotescerent. Quod quidem ad votum est con-
secutus.
Illud vero minime verum esse existimo, quod Aristoteles as-
serit allato iam loco:
13
Horum
(numerorum)
principia entium prin-
cipia esse omnium existimarunt
. Et iterum:
14
Numerorum elementa
entium elementa omnium esse putarunt
. Non enim putarunt phan-
tasticos numeros esse rerum principia et si quos numeros entium
principia putarunt, alios quam hosce quibus numeramus puta-
runt, ii vero sunt, quos ibidem ait idem Aristoteles:
15
Numeri vero
universae naturae primi
. Cuiusmodi est tetractys illa, quam aeter-
nae naturae fontem appellarunt:
16
Ita per eum qui nostrae animae
dedit tetractyn fontem aeternae naturae
.
Agnoverunt tales numeros atque eos sunt venerati Aristote-
lis amici Philoponus et Simplicius. Ille enim commentariis in 1.
De anima commentario 68. multa praeclara de his numeris scri-
bit. Quae quia nimium prolixa sunt, ut huc transcribantur omnia,
per [310] summa capita percurram.
ἀριθμοὺς μὲν οὖν ἐκάλουν
13
τὰς τούτων ἀρχὰς τῶν ὄντων ἀρχὰς ᾠήθησαν πάντων εἶναι.
[ARIST. Metaph. 985b.25 – 26]
14
τὰ τῶν ἀριθμῶν στοιχεῖα τῶν ὄντων στοιχεῖα πάντων εἶναι
ὑπέλαβον. [ARIST. Metaph. 986a.1 – 2]
15
οἱ δ΄ ἀριθμοὶ πάσης τῆς φύσεως πρῶτοι. [ARIST. Metaph. 985b.33
– 986a.1]
16
Ναὶ μὰ τὸν ἁμετέρᾳ ψυχᾷ παραδόντα τετρακτύν͵ παγὰν ἀενάου
φύσεως. [PYTHAG. Carm. aur. 47 – 48]
20
25