DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. III
88
25
10
5
goreos fuisse, ut revera putarent rerum naturas numeris hisce
phantasticis, quibus numeramus, constare. Id persuasi sunt ex
tam multis obiectionibus, quibus Aristoteles in eos invehitur:
nihil aliud sibi aut cogitandum aut quaerendum existimantes,
quam quae Aristoteles quacumque ratione scripsisset.
At postquam viri huius cuspis tam grave vulnus Pythagoreis
inflixit, non aliunde mihi medela illis quaerenda est; quam ut eo-
dem cuspide, sicuti olim Telepho illi accidit, convalescant. Non
afferam igitur huc cuiusquam vel Pythagoreae vel alterius sectae
aut scholae philosophos. Aristotelem ipsummet adhibebo atque
amantissimos illius admiratores.
Illud praefabor Pythagoram, Aegyptios ac Chaldaeos, a
quibus doctrinas suas hauserat, uti antecedente libro tetigimus,
imitatum, velamentis quibusdam scientias texisse, ne, si invul-
garentur, passim cuivis de plebe segni ac nequam homini inno-
tescerent. Velamenta haec duplicis generis fuere. Ea scilicet quae
Plutarchus ac Iamblichus nobiles authores symbola appellare,
quale illud: gladio ignem ne fodito, vulgari via ne [308] incedito
et consimilia, tum mathemata atque haec triplicia: numeri, figu-
rae, harmoniae. His non aliter Pythagoras usus est, quam Or-
pheus fabulis, Aegyptii hieroglyphicis. Plus dicam Pythagorae
haec fuisse loco secreti cuiusdam ac figurati sermonis, eadem vi
ac ratione, qua libro Peri herminias
iii
voces esse animae passio-
num symbola dicuntur. Et literae eorum, quae in voce sunt, sic
numeri, figurae, harmoniae symbola cogitationum Pythagorae
fuerunt.
Id verum esse ostendam, ommitam Nicomachi ac Anatolii
Theologumena numerorum: Plutarchi, Iamblichi, Syriani, Procli
aliorumque maximorum philosophorum vel intercisas vel conti-
iii
Danas transliteriramo
Peri hermeneias
– iz Petrićeve transliteracije
vidi se tadašnji izgovor.
15
20