Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 128

82
5
10
15
20
[306]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER III
Aristotelicae contra Pythagoreos obiectiones
earumque solutiones
Pythagoreos nomine hoc non uno in loco Aristoteles est per-
secutus, eas persecutiones quotquot poterimus perpendemus, ut
cognoscatur an aequiori in hosce viros animo quam in praece-
dentes 7 philosophos magnos fuerit ac quantum ab his quoque
voluerit discrepare. Rem ergo aggrediamur.
Singulis fere annis in Italicis Peripateticorum scholis quaestio
de sex coeli distantiis, quae est apud Aristotelem libro De coelo 2.
magnis ingeniorum contentionibus agitatur. Nemo tamen, quod
quidem ipse audiverim aut cuius scripta legerim, id quod in ea
quaestione est, animadvertit. Habet Aristoteles eo libro capite
2. haec verba:
1
Ideo Pythagoreos quis admiretur, quod duo sola haec
principia dixerint, dextrum et sinistrum, quatuor vero reliquerunt,
cum non sint minus principalia
. Quatuor autem haec principia eos
non reliquisse ipsemet sub finem capitis eiusdem attestatur his
verbis:
2
Vel sicut Pythagorei aiunt:
[307]
illi enim nos sursum faciunt
et in dextra parte, eos vero qui ibi sunt, deorsum et in sinistra
. Si ergo
Pythagorei ponunt sursum et deorsum, duo de quatuor quae di-
cebantur ab eis relicta, qua veritate accusantur quatuor eos omi-
sisse? Imo vero sex omnes positiones et agnoverunt et docuerunt
1
Διὸ καὶ τῶνΠυθαγορείωνἄν τις θαυμάσειεν ὅτι δύο μόνας ταύτας
ἀρχὰς ἔλεγον͵ τὸ δεξιὸν καὶ τὸ ἀριστερόν͵ τὰς δὲ τέτταρας παρέλιπον
[παρέλειπον] οὐδὲν ἧττον κυρίας οὔσας· [ARIST. Cael. 285a.10 – 13]
2
ἢ ὡς οἱ Πυθαγόρειοι λέγουσιν, ἐκεῖνοι [ἐκεῖνον] γὰρ ἡμᾶς ἄνω
τε ποιοῦσι καὶ ἐν τῷ δεξιῷ μέρει͵ τοὺς δ΄ ἐκεῖ κάτω καὶ ἐν τῷ ἀριστερῷ.
[ARIST. Cael. 285b.25 – 27]
1...,118,119,120,121,122,123,124,125,126,127 129,130,131,132,133,134,135,136,137,138,...454
Powered by FlippingBook