DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
76
15
10
5
Ita ex hac tam varia Democriticorum principiorum recensio-
ne, quid nam revera Democritus an infinita an unum an duo con-
traria principia constituerit, statuere nequeamus.
At illud quod est, 1. De elementis capite 4. de Leucippo et
Democrito:
39
Dicunt enim esse primas magnitudines, multitudine
quidem infinitas, magnitudine vero indivisibiles et nec ex uno multum
fieri nec ex multis unum, sed horum complexione et circumplexu om-
nia gigni
. Contrarium prorsus est illi, quod est capite 7. sequen-
ti:
40
Empedocles et Democritus latent ipsi seipsos, generationem non
ex entibus ad invicem facientes, sed apparentem generationem. Inexi-
stens enim unum quodque secerni aiunt, tamquam ex vase generatio
sit
. Contraria enim procul dubio sunt complexio et circumplexus
secretioni.
Libro De sensu capite 2:
41
Democritus vere quod quidem aquam
esse dicat, bene dicit, quod vero putet visionem esse emphasim, non
bene
. At Theophrastus libro De sensu nuper impresso, quanquam
praeceptorem Aristotelem imitatus, veterum non paucorum
dogmate eo confutat: non tamen eandem Democriti opinionem
affert, ait autem:
42
Videre quidem facit emphasi, hanc vero proprie di-
cit. Emphasin enim non statim in pupilla fieri, sed aerem inter medium
visus et rei visae figurari.
Longe autem aliud est dicere emphasim
esse visionem et visionem fieri emphasi. Illud enim identitatem
notat, hoc diversitatem actus et proximi obiecti, qualis est em-
phasis haec Theophrastica, contra quam multis verbis invehi
39
φασὶ γὰρ εἶναι τὰ πρῶτα μεγέθη, πλήθει μὲν ἄπειρα͵ μεγέθει
δ’ ἀδιαίρετα͵ καὶ οὔτ΄ [οὐδ΄] ἐξ ἑνὸς πολλὰ γίνεσθαι οὔτε [οὐδ΄] ἐκ
πολλῶν ἕν͵ ἀλλὰ τῇ τούτων συμπλοκῇ καὶ περιπαλάξει [περιπλέξει]
πάντα γεννᾶσθαι. [ARIST. Cael. 303a.5 – 8]
40
Οἱ μὲν οὖν περὶ Ἐμπεδοκλέα καὶ Δημόκριτον λανθάνουσιν αὐτοὶ
ἑαυτοὺς οὐ γένεσιν ἐξ ἀλλήλων ποιοῦντες͵ ἀλλὰ φαινομένην γένεσιν,
ἐνυπάρχον γὰρ ἕκαστον ἐκκρίνεσθαί φασιν͵ ὥσπερ ἐξ ἀγγείου τῆς
γενέσεως οὔσης. [ARIST. Cael. 305b.1 – 4]
41
Δημόκριτος δ΄ ὅτι μὲν ὕδωρ εἶναί φησι͵ λέγει καλῶς͵ ὅτι δ΄ οἴεται
τὸ ὁρᾶν εἶναι τὴν ἔμφασιν͵ οὐ καλῶς· [ARIST. Sens. 438a.5 – 7]
42
ὁρᾶν μὲν οὖν ποιεῖ τῇ ἐμφάσει, ταύτην δ’ ἰδίως λέγει. τὴν [ὁ τὴν]
γὰρ ἔμφασιν οὐκ εὐθὺς ἐν τῇ κόρῃ γίνεσθαι͵ ἀλλὰ τὸν ἀέρα τὸν μεταξὺ
τῆς ὄψεως καὶ τοῦ ὁρωμένου τυποῦσθαι. [THPHR. Sens. 50.1 – 3]
20