DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
78
10
videtur, vel potius contra
typosim
, figurationem in aere factam,
cum tamen nihil aliud eam esse
viii
Democritus voluerit, quam
speciem illam non Aristotelicam (nihil enim Aristoteles de ea)
sed Alexandream.
Testes pro Democrito sunt Plutarchus atque Aetius unani-
miter ita scribentes:
43
,
Democritus, Epicurus, per idolorum ingres-
sus putarunt visivum evenire
. Idola autem haec non aliud sonant
quam species [306] illas, quae per medium diaphanum in ocu-
los incurrere ab Alexandro contenduntur, sed quod Aristoteles
subdit:
44
Absurdum etiam quod illi non venerit in mentem dubitare,
cur oculus videt solus, aliorum vero nullum in quae apparent idola
.
Irrisorem potius arguit quam philosophum, quod capite 4. ait:
45
Democritus et plurimi physiologorum, quicumque loquuntur de sen-
su, absurdissimum quiddam faciunt, omnia enim sensibilia tactilia fa-
ciunt
. Id nequaquam discipulus eius fatetur Theophrastus, qui
eo, quem diximus libello, ex professo antiquorum, Parmenidis,
Empedoclis, Heracliti, Anaxagorae, Alcmaeonis, Clidemi (huius
nusquam Aristoteles meminit), Diogenis, Democriti, Platonis
opiniones de sensibus recensendas sumens, nihil tale vel de his
omnibus vel de Democrito scripsit.
At etiam si scripsisset, si verum id esset eos eius sententiae
fuisse, an error hic esset? De tactus obiectis, de saporibus Aristo-
teles fatetur tactu sentiri. Quid odores, soni? Nonne aerem iis af-
fectum vel commotum tangere sensorium necesse est, si sensatio
43
Δημόκριτος Ἐπίκουρος κατὰ εἰδώλων εἰσκρίσεις ᾤοντο τὸ
ὁρατικὸν συμβαίνειν; [PS. PLU. Plac. 901.A.8 – B.1]
44
ἄτοπον δὲ καὶ τὸ μὴ ἐπελθεῖν αὐτῷ ἀπορῆσαι διὰ τί ὁ ὀφθαλμὸς
ὁρᾷ μόνον͵ τῶν δ΄ ἄλλων οὐδὲν ἐν οἷς ἐμφαίνεται τὰ εἴδωλα. [ARIST.
Sens. 438a.10 – 12]
45
Δημόκριτος δὲ καὶ οἱ πλεῖστοι τῶν φυσιολόγων͵ ὅσοι λέγουσι
περὶ αἰσθήσεως͵ ἀτοπώτατόν τι ποιοῦσιν. πάντα γὰρ τὰ αἰσθητὰ ἁπτὰ
ποιοῦσιν. [ARIST. Sens. 442a.29 – b.1]
viii
Auct. corr. ex essa
5
15
20