DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
74
est verum?
Quod tamen maxime omnium verum est? Sed si nihil
cum ulla re habet commune mens ista infinita, cur cum physico
infinito conturbatur? Eiusque loco nobis inculcatur praeter ius
fasque omne.
Democriti defensio
[in margine]
Democritus accedat, quid illi Aristoteles opponat, audiamus.
1. Physico capite 2. et 3. Physico capite 4. et 1. De elementis ca-
pite 4. alibi etiam ait, Democritum infinita principia rerum natu-
rae statuisse. Attamen invenimus locum apud Aristotelem quo
narrat unum principium ab eo positum fuisse, corpus scilicet
quoddam commune, id est 3. Physici iam dicto capite 4. in quo
scribit, mox post illa infinita principia:
37
Democritus vero nullum
primorum aliud ex alio fieri dicit, sed nihilominus ipsum commune cor-
pus omnium est principium rerum magnitudine per partes et figura
differens.
An hoc Aristotelicum quoque dogma est? Materiam univer-
sam
ἄποιον
,
inqualificatum
corpus, esse omnium principium re-
rum, quae inter se magnitudine et figura differentes universum
constituunt? Atomique illi Democritici quid aliud sunt, quam
formae rerum sui natura indivisibiles ac insecabiles, in materia
prius latitantes, deinde materiam externe exornantes? At is De-
mocritus, qui ab Aristotele obiurgatur, quod infinita principia
statuerit quodque unum commune corpus ut ipse fecerat, prin-
cipium omnium rerum esse dixerit 1. Physico capite 5. laudatur,
quia ipse quoque, ut ceteri omnes physici, duo contraria princi-
pia posuerit:
38
Et Democritus solidum et vacuum, quorum aliud qui-
dem ut ens, aliud ut non ens esse dicit
.
37
Δημόκριτος δ΄ οὐδὲν ἕτερον ἐξ ἑτέρου γίνεσθαι τῶν πρώτων
φησίν, ἀλλ΄ ὅμως {γε} αὐτῷ [αὐτὸ] τὸ κοινὸν σῶμα ἁπάντων ἐστὶν
ἀρχή, μεγέθει κατὰ μόρια καὶ σχήματι διαφέρον. [ARIST. Ph. 203a.33
– b.2]
38
καὶ Δημόκριτος τὸ πλῆρες [στερεὸν] καὶ κενόν͵ ὧν τὸ μὲν ὡς ὂν
τὸ δ’ ὡς οὐκ ὂν εἶναί φησιν. [ARIST. Ph. 188a.22 – 23]
5
10
15
20
25