Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 114

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. II
68
5
coelo capite 3:
22
Anaxagoras abusus est nomine hoc non bene, nomi-
nat enim aetherem pro igne
. Attamen, quod hic vituperat, 1. Meteo-
ro capite 3. laudat:
23
Is enim qui appellatur aether, antiquam accepit
appellationem, quam Anaxagoras sane igni idem putasse mihi videtur
[304]
significare, supera enim plena ignis esse ipseque eam, quae ibi
est potentiam, aetherem vocare putavit
.
Hoc quidem recte decernens
vii
,
hic ergo laudat quod ibi vituperaverat. Sed cum hic dicatur eum
ignem et aetherem idem putasse, cur ibi dicit abusum eo nomine
aethera pro igne sumens? Haec sane testantur quoque non fuisse
haec ab Aristotele recognita. Cum ipsemet 1. De elementis capite
3. scripserit:
24
Ignem et aethera appellat idem
. Quia idem esse pu-
tavit, ut Plutarchus 1. libro capite 13. Placitorum est attestatus:
25
Circumfusum aethera igneum esse secundum essentiam
.
Sed 1. Physico capite 4. maioribus in rebus eum exagitat,
quod scilicet dixerit omnia in omnibus esse. At quis putet dixisse
eum carnem esse in lapide aut elephantum in formica? Sed Ari-
stotelica sententia nonne idem concludetur? Materia eius prima
nonne omnia est potentia? Eaque potentia omnes formae eruun-
tur? Eadem potentia ad omnia est in parte materiae, quae in tota
materia, ex tota materiae potentia omnes formae extrahuntur,
omnes etiam extrahentur ex potentia materiae partis. Ita ex mei
corporis materia et elephas et formica et ignis et glacies et omnes
denique etiam contrarissimae formae eruentur. Quo nihil ridicu-
losius videri potest.
22
Αναξαγόρας δὲ καταχρῆται [κατακέχρηται] τῷ ὀνόματι τούτῳ
οὐ καλῶς, ὀνομάζει γὰρ αἰθέρα ἀντὶ πυρός. [ARIST. Cael. 270b.24 – 25]
23
ὁ γὰρ λεγόμενος αἰθὴρ παλαιὰν εἴληφε τὴν προσηγορίαν͵ ἣν
Ἀναξαγόρας μὲν τῷ πυρὶ ταὐτὸν ἡγήσασθαί μοι δοκεῖ σημαίνειν· τά τε
γὰρ ἄνω πλήρη πυρὸς εἶναι͵ κἀκεῖνος τὴν ἐκεῖ δύναμιν αἰθέρα καλεῖν
ἐνόμισεν͵ τοῦτο μὲν ὀρθῶς νομίσας· [ARIST. Mete. 339b.21 – 25]
24
τὸ γὰρ πῦρ καὶ τὸν αἰθέρα προσαγορεύει τὸ αὐτὸ. [ARIST. Cael.
302b.4 – 5]
25
τὸν περικείμενον αἰθέρα πύρινον μὲν εἶναι κατὰ τὴν οὐσίαν [PS.
PLU. Plac. 888. D.8 – 9]
vii
Od
Hoc
do
decernens
je citat.
10
20
15
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...454
Powered by FlippingBook