DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
46
pium. Sed principia duo Aristotele ipso teste statuebat. Id est
5. capite 1. Physici:
35
Etenim Parmenides frigidum et calidum prin-
cipia facit.
Id Sapientiae 5. declarat:
36
Unum quidem secundum
rationem, plura vero secundum sensum existimans esse duo princi-
pia ponit rursus: calidum et frigidum, veluti ignem et terram dicens
.
Quod si verum est Parmenidem posuisse et Aristotelem cogno-
visse, cur duobus longis capitibus vexatur? Veluti qui omnia
entia unum esse assereret? Qui terram, qui frigidum, qui cali-
dum, qui ignem dicit, non unam sane rem, sed quatuor dicit. Et
qui 1. De elementis capite 1. dixit:
37
Nihil regenerari dicunt nec
corrumpi entium
; novit eos entia plura novisse, fuisse autem hos
Parmenidem et Melissum statim subdit. Qui ergo plura entia
asserit, praedicat, non recte refellitur, quod omnia unum esse
dicat. Praeterea:
38
Etiamsi alia dicant recte, sed non physice oportet
eos existimare dicere, esse enim quaedam entium ingenita et omnino
immobilia magis est alterius et prioris et non physicae speculationis
.
Si ergo hic fatetur alia recte eos dicere, cur 1. Physico obiicitur
Melisso sermonem eius esse
φορτικόν
,
arrogantem
? Et Parme-
nidi, quod
τοῦτο οὔπω ἑώρα,
hoc nondum videbat
, quid nam?
τὸ
εἶναι ἕτερον τῷ λευκῷ καὶ ᾧ ὑπάρχει
.
Esse aliud albo et aliud
id cui inest
. Quasi id esset secretum secretorum et is qui vide-
rat unum principium immobile, supremum, omnium rerum a
sensuum cognitione remotissimum. Is idem non posset videre,
quae prae oculis versantur, album et albo subiectum corpus,
atque Parmenidia mens hac in re pateretur defectum quam 3.
35
καὶ γὰρ Παρμενίδης ψυχρὸν καὶ θερμὸν ἀρχὰς ποιεῖ [ARIST. Ph.
188a.20–21]
36
καὶ τὸ ἓν μὲν κατὰ τὸν λόγον πλείω δὲ κατὰ τὴν αἴσθησιν
ὑπολαμβάνων εἶναι͵ {δύο τὰς αἰτίας καὶ} δύο τὰς ἀρχὰς τίθησι πάλιν͵
θερμὸν καὶ ψυχρόν͵ οἷον πῦρ καὶ γῆν λέγων· [ARIST. Metaph.986b.31–
34]
37
οὐδὲν γὰρ οὔτε [οὐδὲ] γίνεσθαί φασιν οὔτε φθείρεσθαι τῶν
ὄντων. [ARIST. Cael. 298b. 15–16]
38
εἰ καὶ τἆλλα [τ’ ἄλλα] λέγουσι καλῶς͵ ἀλλ΄ οὐ φυσικῶς γε
δεῖ νομίσαι [νομίζειν] λέγειν· τὸ γὰρ εἶναι ἄττα τῶν ὄντων ἀγένητα
καὶ ὅλως ἀκίνητα μᾶλλόν ἐστιν ἑτέρας καὶ προτέρας, ἢ τῆς φυσικῆς
σκέψεως [ἐπισκέψεως]. [ARIST. Cael. 298b.17–20]
5
10
15
20
25