DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
36
sit undique simile
. Si enim est aqua totum vel ignis, vel quid vis
aliud tale, nihil vetat plura dicere illius entis unius partes. Neque
oportuit ea adferre, quae admodum corporum pertinent et trans-
formationem et alterationem: quando nullum de rebus talibus
Xenophanes habuit sermonem, quando Deo unitatem, aeterni-
tatem, infinitatem, immobilitatem, impassibilitatem, ut ipsemet
postea Aristoteles adstruxit, attribueret.
Ocii nimium videtur ei fuisse, cum talia comminisceretur et
scriberet, negotii minimum ad philosophicam veritatem atque
ingenuitatem, quam tantopere amare est professus, ut sua etiam
pro veritatis salute destruere fuerit paratus. Sed id verbis dixit,
opere autem ipso Xenophanis veritatem falsis criminationibus
obruere est conatus. Sententia et dogmatibus cum idem senti-
ret, verbis atque argutationibus dissentire videri voluit idque
praeter omnem necessitatem. Neque enim rationi ingenuae per-
suadent satis Philoponus ac Simplicius, eius hac in re non tam
expositores, quam excusatores, dum aiunt: Aristotelem appa-
rentia in dictis antiquorum tantum non res ipsas, non dogmata
refellere voluisse: quia videret aliquos persuasos entia omnia
unam rem esse. Si id ita est, ocio nimio Aristoteles fruebatur,
cum tam caeca ingenia misertus, ne periculum in tali opinione
subirent, sui nominis periculo opem tulit. Sed si id verum non
est, quid aliud videtur dicendum, quam vel in eos viros vel in
veritatem odio id eum fecisse? Odium sane in eos prodit agresti-
tas, balbuties, puerilitas, simplicitas, inconsideratio, stoliditas,
ignorantia, insania illis passim obtrectata, veritatis obscurandae
studium: aperit haec Xenophanis dogmatum de Deo praeter ius
fasque omne detorta ac falsa criminatio. Prodent idem studium
manifesto, quae in Zenonem, Parmenidem, Melissum theologos
sunt obiecta.
5
10
15
20
25
30