Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 74

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
28
arcana non ista statim sunt profanata, quando etiam Plato ad
Dionysium scribens in aenigmate sibi loquendum esse ait. Per-
duravit hic mos aliqua ex parte in Aristotelis, Epicuri ac Stoico-
rum scholis: qui doctrinas quasdam omnibus sine delectu, alias
selectis tantum discipulis proponebant. Mos igitur occultanda-
rum scientiarum a Noe derivatus omnem antiquitus regionem
pervagavit. Deinde CCCC ab hinc annis renovatus quibusdam
in sapientiae partibus est, nam quod olim Aegyptii chymistae
et Arabes alchimistae factitarunt, Raymundus Lullius renova-
vit, quem chymici omnes nostrates sunt secuti et in medica re
Theophrastus Paracelsus. Sub aenigmate enim et loquuntur et
scribunt.
Aristoteles autem loco omnis alterius velamenti obscurita-
tem verborum, clausularum, sententiarum, argumentationum,
methodorum elegit eisque ita usus est, ut occasionem dederint
Themistio viro magno, fautori ac sectatori suo, affirmandi, eum
ita scriptis suis obscuritatem inspersisse, ut sepia cum sese pisca-
toribus occultare vult, atramentum aspergit. Et Simplicius Pro-
legomenis in Praedicamenta clare scripsit:
14
Nec vero fabulis nec
symbolicis aenigmatibus, ut ante eum quidam Aristoteles est usus, sed
loco omnis alius velamenti obscuritatem elegit
. At cur nulla antiqui
moris, nulla tam magnorum virorum (a quibus philosophiam
omnem suam haurire non est dedignatus) sapientiae habita ra-
tione eos omnes acerbissime carpsit? Illorum arcana profusa ora-
tione reseravit? Illorum inventa maxima ex parte sua fecit? Hoc
superioris tomi libris planissime plenissimeque ostendimus, hoc-
ce ac sequentibus ostendemus, quando ab eis discrepare voluit,
eum nullo iure, nullo merito, nulla ratione aut causa eos vexasse.
Id autem faciemus, non cunctas eius vexationes recensendo, sed
illas duntaxat quarum testimonia vel ex ipso Aristotele eruere
vel ex eorundem philosophorum scriptis vel authorum aliorum
magnorum, relationibus colligere poterimus.
14
οὐ μὴν οὐδὲ μύθοις οὐδὲ συμβολικοῖς αἰνίγμασιν͵ ὡς τῶν
πρὸ αὐτοῦ τινες͵ Ἀριστοτέλης ἐχρήσατο͵ ἀλλ΄ ἀντὶ παντὸς ἄλλου
παραπετάσματος τὴν ἀσάφειαν προετίμησεν. [SIMP. in Cat. 8.6.32]
5
10
15
20
25
30
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...454
Powered by FlippingBook