Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 68

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
22
talis Sermo sacer, talis Crater, talis Clavis, talis Pupilla seu Vir-
go mundi: inde in Monodia hoc eius praeceptum:
4
Nemini, o fili,
aperias regenerationis traditionem
. Hunc moremMoses est secutus,
cum legum libros solis sacerdotibus et aperuit et custodiendos
commendavit, cum omnia eius scripta figuris [294] ac velamini-
bus adumbravit, unde Cabala illa secretissima orta. Hunc eun-
dem morem prophetae omnes sanctissimi observarunt: non nisi
sub figuris ac aenigmatibus sunt locuti. Hinc ergo fabulae Orphei
ortae sunt, aenigmata, figurae, hinc initio poematis sui profanos
ab intelligentia arcet:
5
Loquar, quibus fas est, fores claudite profani
omnes
.
Hunc secreti morem Plato in Phaedone intelligit cum ait:
6
Is
namque, qui in arcanis dicitur sermo, quod in custodia sumus nos ho-
mines, nec licet se ipsum ex ea se solvere nec aufugere, magnus quidam
mihi videtur, nec facilis ad cognoscendum
. Fabulas Orphicas Ho-
merus atque Hesiodus reliquique theologi sunt imitati, nec non
poetae alii innumeri minorum gentium. Quod Platonis atque
Aristotelis ipsius multis testimoniis comprobatur. Ille enim in
2. Alcibiade scribit:
7
Est vero sui natura poetica universa aenigma-
tica nec cuiusvis hominis est eam cognoscere
. Et 1. Rei publicae:
8
Aenigmatice ergo dixit, inquam ego, ut videtur, Simonides ac poetico
more iustum, quid esset
. Et libro 2:
9
Quos Hesiodus et Homerus nobis
dixerunt et alii poetae, isti enim fabulas hominibus falsas componen-
4
μηδενί, ὦ τέκνον, ἐκφαίνων τῆς παλιγγενεσίας τὴν παράδοσιν.
[CORP. HERM. De regenerat. XIII, 22.5]
5
φθέγξομαι οἷς θέμις ἐστί, θύρας δ΄ ἐπίθεσθε βέβηλοι πάντες
[CLEM.Al. Protr. 7.74.4.1–2]
6
ὁ μὲν οὖν ἐν ἀποῤῥήτοις λεγόμενος περὶ αὐτῶν λόγος͵ ὡς ἔν τινι
φρουρᾷ ἐσμεν οἱ ἄνθρωποι. καὶ οὐ δεῖ δὴ ἑαυτὸν ἐκ ταύτης λύειν οὐδ΄
ἀποδιδράσκειν͵ μέγας τέ τίς μοι φαίνεται καὶ οὐ ῥᾴδιος διιδεῖν· [PLATO,
Phd. 62.b.2–6]
7
ἔστι τε γὰρ [ἔστι δὲ] φύσει ποιητικὴ ἡ σύμπασα αἰνιγματώδης καὶ
οὐ τοῦ προστυχόντος ἀνδρὸς γνωρίσαι· [PLATO, Alc.2 147.b9–c.1]
8
ᾐινίξατο ἄρα͵ ἦν δ΄ ἐγώ͵ ὡς ἔοικεν͵ ὁ Σιμωνίδης ποιητικῶς τὸ
δίκαιον ὃ εἴη. [PLATO, R. 332.b.9–c.1]
9
οὓς Ἡσίοδός τε, εἶπον, καὶ Ὅμηρος ἡμῖν ἐλεγέτην, καὶ οἱ ἄλλοι
ποιηταί. οὗτοι γάρ που μύθους τοῖς ἀνθρώποις ψευδεῖς συντιθέντες
ἔλεγόν τε καὶ λέγουσι. [PLATO, R. 377.d.4–6]
5
10
15
20
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...454
Powered by FlippingBook