Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 66

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
20
celebres in Graecia doctrinae ante Orphei in Aegyptum profec-
tionem, ante Hermetem etiam, quin imo et ante Mosem. Sed ad
rem nostram. Orpheus forte Aegyptiacam theologiam, non alias
scientias in Graeciam transtulit ideoque a Graecia omni, a Pytha-
goreis, a Platonicis, Theologus est appellatus. Eam theologiam
constat fuisse multis ab eo fabulis obvolutam. Cum sciamus ex
Olympiodoro Platonico eum omnes deos ex uno ovo produxisse.
Ex quo primus exierit Phanes, deinde Nox, dein reliqui. Quod
tamen Ovum celebre fuerat ante apud Zoroastrum, qui ex eo 24
deos excluserat, ut author est Plutarchus in Osiride.
Theologiam illam per fabulas tradendi morem a Zoroastre
inceptum: ab Aegyptiis acceptum, ab Orpheo receptum. Post Or-
pheummulti alii apud Graecos sunt prosecuti: ex quorum nume-
ro soli nobis supersunt Hesiodus atque Homerus. Hunc autem
morem, cur Zoroastres instituerit, cur Aegyptii ac Graeci in usu
habuerint, non aliunde puto provenisse, quam Noe ipsius sine
sani praecepto ac more. Qui si Beroso fides non est abroganda, ex
Arca egressus scientias omnes scriptis commendavit, haec scrip-
ta Chaldaeis atque Armeniis, sacerdotibus solis, non etiam aliis
custodienda atque tractanda reliquit. Quod etiam fecit postea in
Aegyptum, deinde in Italiam transvectus, apud Oscos atque He-
truscos. Cham eius filius prius in Chaldaea et Perside moratus,
in Aegyptum colonias duxit ubique eundem paternum morem
et instituit et servavit, ne scilicet in vulgus scientiae promulga-
rentur. Is Cham seu filius eius Zoroastres est appellatus. Huius
sectatores Chaldaeorum ac Persarum magi et Aegyptii sacerdo-
tes fuere, omnes hi doctrinas suas vel nulli ex plebe communica-
runt in arcanisque servarunt, vel si quid scriptis mandarunt, ea
aenigmatum speciem prae se tulerunt. Inde est in eloquiis eius-
dem Zoroastri:
δίζεο ψυχῆς ὀχετόν
,
Quaere animae rivum,
μηδὲ
κάτω νεύσῃς
,
Deorsum ne inclina
. Et talia alia aenigmatica. Sic
apud Trismegistum Poemandri apparitio et illa mundi genitura,
5
10
15
20
25
30
1...,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65 67,68,69,70,71,72,73,74,75,76,...454
Powered by FlippingBook