Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 84

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
38
Rem ipsam resumamus. Xenophanis auditor fuit Parme-
nides, huius vero Melissus ac Zeno. Sed quia Aristoteles hunc
post Xenophanem insectatur, Parmenidem ac Melissum una fere
semper coniungit, Zenonis crimina prius discutiamus.
Zenonis defensio
[in margine]
Ac primo dogmata sua sicuti ab Aristotele sunt exposita re-
censeamus: Si
quid est, impossibile est generari.
τοῦτο λέγων ἐπὶ
τοῦ θεοῦ
xix
,
Hoc dicens de Deo
. Theologiam ergo hic tractat Zeno.
Deus ergo ingenitus, ait Zeno. Si ingenitus et aeternus. Rursus:
Deus
κράτιστον ἁπάντων
,
potentissimus omnium
. Si potentissi-
mus etiam unus. Si enim duo pluresve, non esset omnium po-
tentissimus. Duo enim illi pares essent. Proprietas enim haec
(potentissimum omnium esse) Dei est. Si pares dii duo, non sunt
ambo omnium potentissimi. Si alter potentior, iam debilior ille
deus non est: unus ergo est Deus. Si unus undequaque sibi si-
milis, videt etiam et audit et reliquos sensus
πάντη
,
omniquaque
habet. Si sibi undique similis, sphaericus est: nam sphaera un-
dique sibi similis et idem sibi. Et cum aeternus et sphaericus
sit, nec infinitus nec finitus est. Ratio: quia cum nec principium,
nec medium, nec finem habeat, infinitus non est. Si autem plura
esset, finitus esset, at unus est, ergo non finitus:
20
Tale sane ens
unum existens Deum esse dicit, neque moveri, neque immobile esse.
Immobile enim non ens est, moveri autem ea, quae uno plura
sunt, et concludens hanc disputationem Aristoteles ait:
21
Per om-
nia vero ita habere Deum aeternum et unum, similem et sphaericum,
nec infinitum, nec finitum, nec quiescere, nec immobilem esse
. Quo
20
τὸ δὴ τοιοῦτον ὂν ἕν, ὃν [ὄν, ἓν ὄν,] τὸν θεὸν εἶναι λέγει͵ οὔτε
κινεῖσθαι, οὔτε κινητὸν [οὐτ’ ακίνητον] εἶναι. [Usp. ARIST. Xen. 977b. 8–10]
21
κατὰ πάντα δ’ οὕτως ἔχειν τὸν θεόν͵ ἀΐδιόν τε καὶ ἕνα͵ ὅμοιόν
τε [δὲ] καὶ σφαιροειδῆ ὄντα͵ οὔτε ἄπειρον, οὔτε πεπερασμένον͵ οὔτε
ἠρεμεῖν οὔτε ἀκίνητον εἶναι. [ARIST. Xen. 977b.18–20]
xix
Usp. ARIST. Xen. 977a.15.
5
10
15
25
20
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90,91,92,93,94,...454
Powered by FlippingBook