Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 94

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. I
48
De anima capite 4. asserit:
39
Quando aliquid excellens intelligibile
intelligit, non minus intelligit inferiora, verum etiam magis
. Nequiret
album videre et corpus, in quo esset, duas res esse inter se diffe-
rentes, ob idque putavit stulte omnia entia unum ens esse. Cum
tamen cognovisset, quod Aristoteles libro 2. De generatione, ca-
pite 3. scribit:
40
Alii statim duo facientes, sicut Parmenides ignem et
terram intermedia mixtiones faciunt horum, veluti aerem et aquam
.
Quique (ut est libro 2. De partibus animalium capite 2.) assereret,
aquatilia animalia terrestribus esse calidiora: et exanguia prae-
ditis sanguine et foeminas maribus et mulieres viris calidiores:
magna duorum capitum contentione, tamquam caecus ac omni
et sensu et mente vacuus oppugnatur.
Sed nimirum id est, quod a principio diximus, Aristotelem
suos libros primo quodam ingenii ardore (quod omnibus scrip-
toribus accidit) conscripsisse, non tamen (morte praeventus)
recognovisse. Qui libri si ab eo recogniti fuissent, non dubito,
quin omnes (quae maior scriptorum suorum pars est) in veteres
calumnias sustulisset aliasque contradictiones, quibus passim
scatent, emendasset. Nec vero illud est praetereundum minime
verum esse Parmenidem duo principia: calidum et frigidum,
seu (uti Aristoteles interpretatur) ignem et terram statuisse. Sed
39
ὅταν τι νοήσῃ σφόδρα νοητόν͵ οὐχ ἧττον νοεῖ τὰ ὑποδεέστερα͵
ἀλλὰ καὶ μᾶλλον· [ARIST. de An. 429b.3–4]
40
οἱ δ΄ εὐθὺς δύο ποιοῦντες͵ ὥσπερ Παρμενίδης πῦρ καὶ γῆν͵ τὰ
μεταξὺ μίγματα ποιοῦσι τούτων͵ οἷον ἀέρα καὶ ὕδωρ. [ARIST. G C.
330b.13–15]
5
10
15
20
1...,84,85,86,87,88,89,90,91,92,93 95,96,97,98,99,100,101,102,103,104,...454
Powered by FlippingBook