Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 52

6
[289]
AD TARQUINIAM MOLZIAM,
DIAM MULIEREM
Cui dono sapidum, novum libellum
Docto Graiorum pumice expolitum?
Tarquinia tibi. Namque tu solebas
Sophorum nimium amare chartas.
Cui enim omnium hominum laudabilius lucubrationes meas
donarem, quam tibi, viraginum omnium, quot sunt, quot fue-
runt, quotque alios erunt in annos, doctissimae? Non tu uti aliae
solent, summis labris libros attigisti. Tu non modo Hetruscam
politissimam linguam sed Latinam, sed Graecam optime calles.
Tu in hac non modo historicos atque oratores, sed et philosophos,
sed et Platonem ipsum Iovis eloquium aemulantem, sed et poetas
quoslibet, sed et Pindarum sine haesitatione ulla et legis et intel-
ligis. Hanc tu, quod omnium hominum admirationem vincat, in
Platone tribus mensibus me praelegente edidicisti. Tu in Latina
omnium generum carmina pangis, in Hetrusca poemata condis,
quam salita, Iupiter, atque arguta? Tu logicas omnes spinas de-
metisti. Tu moralem philosophiam, Plutarchicam, Aristotelicam
Platonicamque ebibisti. Tu magnos profectus in physiologia fe-
cisti. Tu theologiam catholicam toto pectore hausisti. Quid mu-
sicen omnis generis referam? In qua te omnis, non modo mu-
sicorum, sed et Musarum chorus et admiratur et stupet. Te ne
5
20
10
15
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...454
Powered by FlippingBook