Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 98

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
346
deum:
103
Et omnibus, quibus anima utens mentem asciscens
semper Deum, Deus ipsa existens recta et felicia ducit omnia.
In huius primi motoris cognitionem devenit, inquirendo an Dii
essent, hos esse adinvenit, postquam animam esse priorem cor-
pore ostendit. Id autem per motus effecit, quorum omnium pri-
mum esse dicit, quem decimo loco, recensuerat, eum scilicet, qui
se ipsum et alia movet, de quo ait:
104
Primum generatione est et
vi secundum rationem.
Et iterum concludens:
105
Principium ergo
motionum omnium et primam in stantibus
xii
pariter factam et in mo-
tis existentem, eam, quae se ipsam movet, dicemus necessarium esse
antiquissimam et potentissimam mutationem omnium; eam vero, quae
alteratur ab alio et movet alia, secundam.
Eundem fere progressum methodi usurpavit Aristoteles li-
bro 3.
De motu
, ut per motus primum motum inveniret et per
hunc primum motorem. Sed a praeceptore in tribus dissensit:
primo, quod primum hunc motorem, Deum primum, non ani-
mam esse voluerit. Secundo, quod primummotum caelo ascribit,
quem Plato secundum nominat, primum animae tribnens. Ter-
tio, quod primum motorem immobilem et per se, et per accidens
esse dixerit: Plato autem mobilem quidem, non ab alio tamen,
sed a seipso. Usurpavit etiam divisionem illam, qua Plato initio
motuum usus est, eodem 3.
De motu
capite 3.:
106
Necesse vero vel
omnia quiescere semper, vel omnia semper moveri, vel quaedam moveri,
103
καὶ πᾶσιν οἷς ψυχὴ χρωμένη͵ νοῦν μὲν προσλαβοῦσα αἰεὶ θεὸν
ὀρθῶς θεοῖς [θεὸς οὖσα] ὀρθὰ καὶ εὐδαίμονα παιδαγωγεῖ πάντα͵ [PLA-
TO Lg. 897b1–3]
104
πρῶτον γενέσει τέ ἐστι καὶ ῥώμῃ κατὰ λόγον. [PLATO Lg.
894d10]
105
ἀρχὴν ἄρα κινήσεων πασῶν καὶ πρώτην ἔν τε ἑστῶσιν
γενομένην καὶ ἐν κινουμένοις οὖσαν τὴν αὑτὴν κινοῦσαν φήσομεν
ἀναγκαίων εἶναι πρεσβυτάτην καὶ κρατίστην μεταβολὴν πασῶν͵ τὴν
δ’ ἀλλοιουμένην ὑφ΄ ἑτέρου͵ κινοῦσαν δ’ ἕτερα δευτέραν. [PLATO Lg.
895b3–7]
106
ἀνάγκη δ’ ἤτοι πάντα ἠρεμεῖν ἀεί͵ ἢ πάντ’ ἀεὶ κινεῖσθαι ἢ [καὶ]
τὰ μὲν κινεῖσθαι τὰ δ΄ ἠρεμεῖν͵ [ARIST. Ph. 253a.24–25]
xii
corr. ex instantibus
5
10
15
20
1...,88,89,90,91,92,93,94,95,96,97 99,100,101,102,103,104,105,106,107,108,...372
Powered by FlippingBook