Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 108

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
356
10
5
ex his aliis ipsius verbis:
126
Dicunt sane omnes esse aliquid locum,
quid vero sit, iste solus tentavit dicere.
Plato id autem in
Parmenide
,
in quo omnes fere loci eas condiciones, quas Aristoteles initio 4.
cap. requisivit, explicavit.
Sunt autem hae septem condiciones:
127
I. Requirimus vero lo-
cum esse primum ambiens id cuius locus est. II. Et nihil rei esse. III. Ad
haec primum locum nec minorem nec maiorem. IIII. Praeterea seiungi
a singulis et separari. V. Ad haec omnem locum habere sursum et deor-
sum. VI. Et ferri natura et manere in propriis locis singula corpora. VII.
Et hoc facere vel sursum vel deorsum.
Plato autem libro quo dixi-
mus, prima hypothesi, aliam rem agens, de uno scilicet dispu-
tans, cum conclusisset nec circulare, nec rectum esse, nec partes
habere, infert quoque, unum nullibi esse, rationemque affert:
128
Neque enim in alio, neque in se fuerit.
Hanc divisionem Aristoteles
capite 3. aliis verbis transumpsit:
129
Dubitaverit vero quispiam an
etiam ipsum quid in se ipso possit esse, vel nihil? Sed omnia vel nullibi,
vel in alio.
Quid autem sit in alio esse, quae fuit Aristotelis prima
hypothesis, subdit Plato:
130
In alio sane existens circulo ambiat id,
quod sub ipso fuerit et undequaque ipsum continget multis partibus.
Nam quod prius dixerat
circulo
, exponit
πολλαχοῦ, πολλοῖς,
πολλαχῇ
pro
undequaque
. Contactum autem hunc etiam Aristo-
teles tetigit:
131
Quando divisum fuerit et contingens.
126
λέγουσι μὲν γὰρ ἅπαντες εἶναί τι τὸν τόπον͵ τί δ΄ ἐστίν, οὗτος
μόνος ἐπεχείρησεν εἰπεῖν. [ARIST. Ph. 209b.16–17]
127
Ἀξιοῦμεν δὲ τὸν τόπον εἶναι πρῶτον μὲν περιέχον ἐκεῖνο οὗ
τόπος ἐστί. καὶ μηδὲν τοῦ πράγματος <εἶναι>. ἔτι δὲ τὸν πρῶτον <τόπον>
μήδ’ ἐλάττω μηδὲ μείζω. ἔτι ἀπολείπεσθαι ἑκάστου καὶ χωριστόν. πρὸς
δὲ τούτοις πάντα τόπον ἔχειν τὸ ἄνω καὶ κάτω͵ καὶ φέρεσθαι φύσει καὶ
μένειν ἐν τοῖς οἰκείοις τόποις ἕκαστον τῶν σωμάτων. τοῦτο δὲ ποιεῖν ἢ
ἄνω ἢ κάτω. [ARIST. Ph. 210b.34–211a.6]
128
οὔτε γὰρ ἐν ἄλλῳ οὔτ’ ἐν ἑαυτῷ εἴη. [PLATO Prm. 138a2–3]
129
ἀπορήσειε δ΄ ἄν τις͵ ἆρα καὶ αὐτό τι ἐν ἑαυτῷ ἐνδέχεται εἶναι͵
ἢ οὐδέν͵ ἀλλὰ πᾶν [πάντα] ἢ οὐδαμοῦ ἢ ἐν ἄλλῳ. [ARIST. Ph. 210a.25–
26]
130
ἔν ἄλλῳ μὲν ὤν κύκλῳ που ἂν περιέχοιτο ὑπ΄ ἐκείνου ἐν ᾧ ἂν
εἴη͵ καὶ πολλαχοῦ ἂν αὐτοῦ ἅπτοιτο πολλοῖς· [PLATO Prm. 138a3–5]
131
ὅταν δὲ διῃρημένον ᾖ καὶ ἁπτόμενον͵ [ARIST. Ph. 211a.31]
15
20
1...,98,99,100,101,102,103,104,105,106,107 109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,...372
Powered by FlippingBook