Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 110

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
358
5
Secundam vero condicionem, locum scilicet nihil esse rei lo-
catae, Plato ita dixerat:
132
Num non aliud quid fuerit ipsum conti-
nens, aliud vero contentum?
Esse autem locum locato aequalem,
quodAristoteles dixit, nec minorem, nec maiorem, sed aequalem:
In eodem enim extrema contingentium,
133
vel a Platonico contactu
iam dicto, vel a contraria Platonis assertione. Nam continens esse
maius contento asseruerat:
134
Quod vero in toto sit, nonne ex aequo
uni per totum ipsum extensa fuerit, vel continens ipsum? Clarum sane.
An non ex aequo existens parvitas uni aequalis ipsi fuerit, continens
vero maior?
Qui affirmat, quod extensio per totum aliquod ae-
qualis sit illi, pro spacio locum innuens aequum esse. Continens
vero sit maius contento. Quae assertio verior forte fuerit, quam
Aristotelica. Cuius quarta hypothesis a secunda non differt, vel
ab ea pendet. Cum enim locus aliud sit a locato, necesse est ea
separari.
Quinta autem non est ex Platone, sed falsa videtur; nam in
sphaeris caelestibus omnibus, quae longe maxima sunt orbis
pars, a prima contentis et in ea veluti in loco sitis vel primo vel
per aliam, nihil est sursum, nihil deorsum. Nec minus falsa ap-
paret in loco hoc nostrate, nam loci mei deorsum est ad pedes,
sursum ad caput. Pilei quod in capite gero, deorsum est quod
mihi sursum et quod mihi deorsum, terrae sursum, quam rem
ipse quoque agnovit cum scribit:
135
Utcunque vertamur, fit ut idem
saepe dexterum et sinistrum sit.
Sed quod adit:
136
In natura vero
132
οὐκοῦν ἕτερον ἂν τί εἴη αὐτὸ τὸ περιέχον͵ ἕτερον δὲ τὸ
περιεχόμενον· [PLATO Prm. 138b2–3]
133
ἐν γὰρ τῷ αὐτῷ τὰ ἔσχατα τῶν ἁπτομένων. [ARIST. Ph. 211a.33–
34]
134
Τί δ΄ εἰ [ἂν] ἐν ὅλῳ ἐγγίγνοιτο οὐχὶ ἡ ἐξ ἴσου ἂν τῷ ἑνὶ δι΄ ὅλου
αὐτοῦ τεταμένη εἴη ἢ περιέχουσα αὐτό; δῆλον δή, ἆρ΄ οὐκ {οὖν} ἐξ ἴσου
μὲν οὖσα ἡ σμικρότης τῷ ἑνὶ ἴση ἂν αὐτῷ εἴη͵ περιέχουσα δὲ μείζων;
[PLATO Prm. 150a3–6]
135
ὅπως ἂν στραφῶμεν͵ γίνεται. διὸ ταὐτὸ πολλάκις δεξιὸν καὶ
ἀριστερόν [ARIST. Ph. 208b.16–17]
136
ἐν δὲ τῇ φύσει διώρισται χωρὶς ἕκαστον. οὐ γὰρ ὅ τι ἔτυχεν ἄνω
ἐστὶν. ἀλλ΄ ὅπου φέρεται τὸ πῦρ καὶ τὸ κοῦφον· ὁμοίως δὲ καὶ τὸ κάτω
οὐχ ὅ τι ἔτυχε͵ ἀλλ΄ ὅπου τὰ ἔχοντα βάρος καὶ τὰ γεηρά. ὡς οὐ τῇ θέσει
διαφέροντα μόνον, ἀλλὰ καὶ τῇ δυνάμει. [ARIST. Ph. 208b.18–22]
10
15
20
1...,100,101,102,103,104,105,106,107,108,109 111,112,113,114,115,116,117,118,119,120,...372
Powered by FlippingBook