Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 112

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
360
determinatum est seorsum unumquodque,
[248]
non enim quodlibet
sursum est, sed quo fertur ignis et leve. Similiter vero et deorsum non
quodlibet, sed quo habentia gravitatem et terrestria, tanquam non posi-
tione differentia solum, sed etiam potentia.
Sed feratur lapis deorsum recta linea et cadat in ignem in
terra positum, a quo flamma vel fumus eadem lapidis linea
ascendat, ad mediam eam lineam, quae in medio lapidi deorsum
fuit, flammae sursum; neque ideo videtur natura et potentia ille
locus sursum et deorsum esse simul. Adde quod haec locorum
deorsum et sursum a motu corporum gravium et levium defini-
tio, videtur quiescentibus corporibus in superficie terrae locum
abnegare. Sed si revera sursum est lunae concavum et deorsum
orbis centrum, ut 2. capite 1.
De caelo
affirmavit, reliqua loca om-
nia non
φύσει καὶ δυνάμει
,
natura
et
potentia
, sed
θέσει
,
positio-
ne
sursum et deorsum habebunt. Quare quinta hypothesis, quae
omni loco duo haec, sursum et deorsum, tribuit, vel positione
vera erit, vel natura et potentia falsa.
Non minus falsa etiam 7. est in eo:
137
Et hoc facere vel sursum
vel deorsum,
scilicet et:
138
Et natura ferri et manere in propriis locis
singula corpora.
Id enim solis levibus et gravibus convenit. Sex-
tam vero, quae vera est,
omnia
corpora natura
ad proprios
locos
ferri
vel
in
iis manere
, Plato ante Aristotelem docuit in
Timaeo
de ignis
in aerem atque huius in aquam mutatione loquens:
139
Si vero in
haec coeat
xiv
aliorum, cuipiam generum adversetur, dissolvi non ces-
137
τοῦτο δὲ ποιεῖν, ἢ ἄνω ἢ κάτω. [ARIST. Ph. 211a.5–6]
138
καὶ φύσει φέρεσθαι καὶ μένειν ἐν τοῖς οἰκείοις τόποις ἕκαστον
τῶν σωμάτων. [ARIST. Ph. 211a.4–5]
139
ἐὰν [ἂν] δ΄ εἰς ταὐτὰ ἴῃ [ταῦτα ἦ] καὶ τῶν ἄλλων τι [τινὶ] συνιὸν
γενῶν μάχηται͵ λυόμενα οὐ παύεται͵ πρὶν ἢ παντάπασιν ὠθούμενα
καὶ διαλυθέντα [διαλυθὰ ὄντα] ἐκφύγοι [ἐκφύγῃ] πρὸς τὸ συγγενὲς͵ ἢ
νικηθέντα [κινηθέντα]͵ ἓν ἐκπολλῶν ὅμοιον τῷκρατήσαντι γενόμενον͵
αὐτοῦ σύνοικον μείνῃ. καὶ δὴ καὶ κατὰ ταῦτα παθήματα διαμείβεται
τὰς χώρας ἅπαντα· διέστηκεν γὰρ τοῦ γένους ἑκάστου τὰ πλήθη
κατὰ τόπον ἴδιον, διὰ τὴν τῆς δεχομένης κίνησιν. τὰ δὲ ἀνομοιούμενα
{ἑκάστοτε ἑαυτοῖς͵ ἄλλοις δὲ ὁμοιούμενα}͵ φέρεται διὰ τὸν σεισμὸν
πρὸς τὸν ἐκείνων οἷς ἂν ὁμοιωθῇ τόπον. [PLATO Ti. 57b4–6]
xiv
Del. vel
15
5
10
20
1...,102,103,104,105,106,107,108,109,110,111 113,114,115,116,117,118,119,120,121,122,...372
Powered by FlippingBook