Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 122

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
370
5
nunc continue: aliud atque aliud dum fit et corrumpitur, secundum
tamen formam id ipsum; omne enim nunc impartibile et indivisibile et
terminus est praeterito et principium futuro.
Omnia igitur tempori, tum essentialia, tum per se inhaeren-
tia Aristoteles ab Archyta transcripsit, cum eoque in omnibus
eiusdem fuit sententiae. Cuius viri si integram temporis tracta-
tionem haberemus, [250] uberius id forte clareret. Atque ita de 10
generalibus naturae theorematis, duo primaria, principia scilicet
rerum atque communia accidentia rebus, fuisse ab aliis veteribus
ante Aristotelem et tractata et tradita, clarissime, ni fallor, est a
nobis demonstratum.
COELUM
Nunc ad ea, quae a principiis orta, vel ex iis composita sunt,
discutienda accedamus, expendamusque an in his saltem Aver-
roris assertio vera esse reperiatur. Ac mundum primo atque cae-
lum in manus sumamus, quod Aristoteles primum corpus et pri-
mum elementum saepe vocat. Eius theoremata eiusmodi sunt:
I.
Circulo latum corpus nec grave nec leve esse natura.
II. Ingenitum et incorruptibile est.
III. Nec crescere nec alterari.
IIII. Nec infinitum esse.
V. Mundum totum non esse infinitum.
VI. Non esse plures mundos.
VII. Unum esse mundum atque aeternum.
VIII. Mundum esse ingenitum atque incorruptibilem.
IX. Caelum impassibile esse et non defatigari.
X. Habere dextrum et sinistrum et caeteras.
XI. Plures esse mundi partes.
XII. Mundum esse sphaericum.
10
15
20
25
1...,112,113,114,115,116,117,118,119,120,121 123,124,125,126,127,128,129,130,131,132,...372
Powered by FlippingBook