Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 132

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
380
sphaericum motum et planetarum contrarium ostendit non se-
cus ac Aristoteles, ubi etiam et numerus planetarum et positus
eorum inter se omnino talis describitur, qualem Timaeus et Plato
et Aristoteles usurparunt. Quod vero hic ait:
189
Impassibile ab omni
mortali molestia.
– Timaeus dixerat:
190
Non indiget mortalibus instru-
mentis.
Et quod Aristoteles:
191
Sine incremento inalterabile,
– Plato
sic expresserat:
Nec senio nec morbis obnoxium.
192
– duobus nomi-
nibus quod Aristoteles solo
inalterabili
dixit et quod hic
ἀναυξές
,
ille pluribus in hunc modum:
193
Abit enim nihil, neque init ipsum
ullo ex loco quicquam.
Quod etiam ordinate moveatur, Plato seu
Philippus [252] Opuntius in
Epinomi
:
194
In ordine omni motum.
Haec ergo ex antiquis sumpta ab Aristotele fuerunt. Apud
quos longe plura ac longe illustriora de caelesti corpore legun-
tur, uti nostro
Sapientium
thesauro
legetur. Sed quod Aristoteles
quintam quandam a quatuor elementis caelo essentiam tribuit,
contraria sunt iis, quae et Plutarchus et Aëtius recensent ex eius
sententia. Ille enim libro
Placitorum
1. cap. 18. ex Aristotele
195
esse
enim ipsum igneum
refert quod et libro 2. cap. 11. confirmat:
196
Aristoteles ex quinto corpore igne, vel ex calido et frigido migmate.
Et Aëtius capite
De caelo
:
Aristoteles ex quinto corpore igneum esse
caelum ex calido et frigido constitutum.
197
Sed Plutarchus capite 7.
etiam aliter exponit:
198
Aristoteles primum quidem aerem impas-
189
ἀπαθὴς πάσης θνητῆς δυσχερείας [ARIST. Cael. 284a.14]
190
οὐ ποτιδέεται θνητῶν ὀργάνων͵ [TI. LOCR. Fragm. 208.11]
191
ἀναυξὲς καὶ ἀναλλοίωτον͵ [ARIST. Cael. 270a.13–14]
192
καὶ ἀγήρων καὶ ἄνοσον [PLATO Ti. 33a7]
193
ἀπῄει τε γὰρ οὐδὲν οὐδὲ προσῄει{ν} αὐτῷ ποθεν–οὐδὲ γὰρ ἦν–
[ποθεν οὐδέν]. [PLATO Ti. 33c6–7]
194
ἐν τάξει πάσῃ κινούμενον. [PLATO Ep. 982a7]
195
εἶναι γὰρ αὐτὸν πύρινον. [Ps.-PLUT. Placit. 883 F.10]
196
Ἀριστοτέλης ἐκ πέμπτου σώματος πυρὸς ἢ ἐκ θερμοῦ καὶ
ψυχροῦ μίγματος. [Ps.-PLUT. Placit. 888 B.10–11]
197
Ἀριστοτέλης, ἐκ πέμπτου σώματος, πύρινον [πήρινον] εἶναι τὸν
οὐρανὸν ἐκ θερμοῦ καὶ ψυχροῦ συνεστῶτα. [Ps.-GAL. Hist. Phil. 54.5–6]
198
Ἀριστοτέλης πρῶτον μὲν αἰθέρα [ἀέρα] ἀπαθῆ͵ πέμπτον δή
τι σῶμα, μεθ΄ ὃν [ὁ] παθητὰ πῦρ ἀέρα ὕδωρ· τελευταίαν τε γῆν. [Ps.-
PLUT. Placit. 887 D.7–9]
20
5
10
15
1...,122,123,124,125,126,127,128,129,130,131 133,134,135,136,137,138,139,140,141,142,...372
Powered by FlippingBook