Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 142

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
390
Dogma item illud inter quatuor elementa duo esse extre-
ma et duo media, quod Aristoteles docet:
214
Et extrema quidem
et purissima ignis et terra, media vero et mixta magis aqua et aer et
utraque utrisque contraria,
idem fuerat Ocelli paucis mutatis ver-
bis. Sic enim scribit:
215
Ignis ergo et terra extrema, aqua autem et aer
medietates, mixtam enim habent corporis fabricam.
Et mox:
216
Con-
trapositae enim sunt extremitatibus medietates.
– loco illius Aristo-
telici utraque utrisque contraria. Et quod Aristoteles fine illius
capitis infert:
Sed enim simpliciter quatuor cum sint, unius singula
sunt, terra enim sicci magis, quam frigidi, aqua frigidi magis, quam
humidi, aer vero humidi magis, quam calidi, ignis autem calidi magis,
[254]
quam sicci.
217
– Ocellus absolutius docuerat:
218
Propria vero
uniuscuiusque, ignis quidem calidum, terrae vero siccum, aeris humi-
dum, aquae autem frigidum.
Quod vero Aristoteles inter elementa
symbola quaedam constituit, Ocellus vocat
κοινόν, συγγενές
καὶ σύμφυλον
, ‘commune, cognatum et contribule’.
219
Et clarius
etiam exponit:
220
Aeri sane et igni commune calidum, aquae vero et
terrae commune frigidum, terrae et igni commune siccum, aquae autem
et aeri commune humidum.
Deinde docet:
221
Secundum quidem com-
214
καὶ ἄκρα μὲν καὶ εἰλικρινέστατα πῦρ καὶ γῆ. μέσα δὲ καὶ
μυγνιμένα μᾶλλον ὕδωρ καὶ ἀήρ, καὶ ἑκάτερα ἑκατέροις ἐναντία.
[ARIST. GC 330b.33–331a.1]
215
τὸ μὲν οὖν πῦρ καὶ ἡ γῆ ἄκρα, τὸ δ’ ὕδωρ καὶ ἀὴρ μεσότητες͵
μικτὴν γὰρ ἔχουσι τὴν σωματοποιίαν. [OCELL. Univ. nat. 2.10.1–2]
216
ἀντίθετοι γὰρ ταῖς ἀκρότησιν αἱ μεσότητες. [OCELL. Univ. nat.
2.10.4–5]
217
Οὐ μὴν ἀλλὰ ἁπλῶς γε τέσσαρα ὄντα ἑνὸς ἕκαστόν ἐστιν͵ γῆ μὲν
γὰρξηροῦμᾶλλονἢψυχροῦ. ὕδωρδὲψυχροῦμᾶλλονἢὑγροῦ. ἀὴρδ΄ ὑγροῦ
μᾶλλον ἢ θερμοῦ͵ πῦρ δὲ θερμοῦ μᾶλλον ἢ ξηροῦ. [ARIST. GC 331a.3–6]
218
ἴδια δ’ ἑκάστου πυρὸς μὲν τὸ θερμὸν γῆς δὲ τὸ ξηρὸν ἀέρος δὲ τὸ
ὑγρὸν ὕδατος δὲ τὸ ψυχρόν. [OCELL. Univ. nat. 2.11.5–6]
219
τὸ συγγενὲς καὶ τὸ σύμφυλον. ἡ μὲν οὖν γένεσις ἀποτελεῖται ὅταν
μία ἐναντιότης φθαρῇ. ἐπεὶ γὰρ τὸ μὲν πῦρ θερμὸν καὶ ξηρὸν ὁ δὲ ἀὴρ θερ-
μὸς καὶ ὑγρός͵ κοινὸν ἀμφοτέροις αὐτοῖς Usp. [OCELL. Univ. nat. 2.13.4–7]
220
ἀέρι μὲν οὖν καὶ πυρὶ κοινὸν τὸ θερμὸν ὕδατι δὲ καὶ γῇ κοινὸν
τὸ ψυχρὸν γῇ δὲ καὶ πυρὶ κοινὸν τὸ ξηρὸν ὕδατι δὲ καὶ ἀέρι κοινὸν τὸ
ὑγρόν· [OCELL. Univ. nat. 2.11.3–5]
221
κατὰμὲν {οὖν} τὰ κοινὰ διαμένουσιν αἱ οὐσίαι αὐτῶν, κατὰ δὲ τὰ
ἴδια μεταβάλλουσιν͵ ὅταν [ὅτε] τὸ ἐναντίον τοῦ ἐναντίου κατακρατήσῃ
[κατακρατήσει]. [OCELL. Univ. nat. 2.11.6–8]
5
10
15
1...,132,133,134,135,136,137,138,139,140,141 143,144,145,146,147,148,149,150,151,152,...372
Powered by FlippingBook