Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 144

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
392
munia permanent essentiae ipsorum, secundum autem propria trans-
mutantur, quando contrarium superaverit contrarium.
Quam transmutationem latissime planissimeque explicat,
cui Aristoteles nihil aliud addidit, quam quod ea, quae commu-
ne et symbolum habent, facilius ac citius inter se mutentur, quae-
que symbolum non habent, tardius et maiore opera, scilicet prius
in cognatum et symphylon
xxvi
, deinde ex hoc in sequens. Quod
etiam Ocellus aperte exponit:
222
Fiunt autem mutationes et ex terra
in ignem et ex igne in aerem et ex aere in aquam et ex aqua in terram. Et
tertio, quando quod in unoquoque est contrarium corruptum, fuerit et
relictum quod est cognatum et contribule.
Quae omnia postea singil-
latim et clarissime persequitur ita, ut in his Aristoteli proprium
nihil relinquat, praeter quam mentionem tardioris et citioris, fa-
cilioris et difficilioris mutationis.
Neque vero Ocellus harum transmutationum reticuit cau-
sam efficientem, quam itidem transumere Aristoteles non est de-
dignatus. Eam causam Ocellus fine capitis 2. assignat triplicem
caelum, omne quod supra lunam est, Solem, Zodiaci obliquita-
tem. Scribit autem in haec verba:
223
Cum ergo incorruptibilis sit
222
γίνονται δ’ αἱ μὲν μεταβολαὶ ἤτοι ἐκ γῆς εἰς πῦρ͵ ἢ ἐκ πυρὸς εἰς
ἀέρα καὶ ἐξ ἀέρος εἰς ὕδωρ καὶ ἐξ ὕδατος εἰς γῆν· καὶ τρίτον ὅταν τὸ ἐν
ἑκάστῳ ἐναντίον φθαρῇ καὶ καταλειφθῇ τὸ συγγενὲς καὶ τὸ σύμφυλον.
[OCELL. Univ. nat. 2.13.1–5]
223
ἐπεὶ δ’ ἀνώλεθρος ὁ κόσμος καὶ ἀγένητος, καὶ οὔτ’ ἀρχὴν
γενέσεως εἴληφεν, οὔτε τελευτήν ποτε λήψεται͵ δεῖ καὶ τὸ ποιοῦν ἐν
ἑτέρῳ τὴν γένεσιν, καὶ τὸ γεννῶν ἐν ἑαυτῷ συνυπεῖναι ἀλλήλοις. τὸ
μὲν ποιοῦν <ἐν ἑτέρῳ> τὴν γένεσιν τὸ ὑπὲρ ἄνω σελήνης ἐστὶ πᾶν
σύνεγγυς δὲ μᾶλλον ὁ ἥλιος͵ κατά γε τὰς προσόδους καὶ τὰς ἀφόδους
μεταβάλλων τὸν ἀέρα συνεχῶς πρὸς λόγον ψύχους τε καὶ θερμασίας.
ᾧ συνεπακολουθεῖ καὶ τὴν γῆν μεταβάλλειν καὶ πάντα τὰ ἐπὶ γῆς εὖ δ’
ἔχει καὶ ἡ λοξὺς τῶν ζῳδίων τοῦ πόλου πρὸς τὴν τοῦ ἡλίου φοράν. αἰτία
γὰρ καὶ αὕτη [αὐτὴ] τῆς γενέσεώς ἐστι· καθόλου [καθόλον] δ’ ἡ τοῦ
παντὸς διακόσμησις, ὥστ’ εἶναι ἐν αὐτῇ τὸ μὲν ποιοῦν τὸ δὲ πάσχον,
τὸ μὲν οὖν ἐν ἑτέρῳ γεννῶν, τὸ ὑπεράνω σελήνης ἐστί. τὸ δὲ ἐν ἑαυτῷ
τὸ ὑποκάτω σελήνης, τὸ δ’ ἐξ ἀμφοτέρων αὐτῶν͵ τοῦ μὲν ἀεὶ θέοντος
θείου, τοῦ δ’ ἀεὶ μεταβάλλοντος γενητοῦ͵ κόσμος ἄρα ἐστί. [OCELL.
Univ. nat.
2.22.1–23.8]
xxvi
corr. ex syphylon
10
5
15
1...,134,135,136,137,138,139,140,141,142,143 145,146,147,148,149,150,151,152,153,154,...372
Powered by FlippingBook