Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 154

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
402
15
10
5
Simillimam Aristotelicae de motu terrae Anaxagorae senten-
tiam refert idem capite 15.:
243
Aere subingresso, densitati superficiei
appulso, eo quod egressum capere nequeat, tremore continens concu-
tiente.
Salsedinis quoque marinae causas easdem, quas Aristoteles
tradidit, ante eum et Plato et Anaxagoras et Anaximander tradi-
derunt, ut idem Plutarchus refert, ex Platone quidem ita:
Id quod
a terra per adductionem et exustionem exhalat salsum.
244
Anaxago-
ras autem:
245
Id humidum quod a principio stagnabat, ambustum a
solari circumlatione et tenui evaporato, salsum et amarum reliquum
remanet.
246
Mare ait (Anaximander) esse primae humiditatis reliquias,
cuius maiorem partem exsiccavit ignis, reliquum vero ob exustionem
mutatum est.
In quibus videntur omnes hi viri dixisse, quod ab Aristotele
non sit reiectum.
METALLA
Metallorum autem atque fossilium materiam eandem esse
duplicem exhalationem, fine libri 3. Aristoteles asserit. Hanc
sententiam apud Platonis
Timaeum
copiosius, etiamsi brevissime
dicatur, legimus. In quo de metallorum succorum et lapidum ge-
neratione satis dilucidam habemus mentionem. Ita omnia dog-
matum tribus
Meteororum
libris comprehensorum capita vide-
mus Aristotelem ex antiquis physicis transcripsisse.
243
Ἀέροςὑποδύσειτῇμὲνπυκνότητιτῆςἐπιφανείαςπροσπίπτοντος͵
τῷ δ΄ ἔκκρισιν λαβεῖν μὴ δύνασθαι τρόμῳ τὸ περιέχον κραδαίνοντος.
[Ps.-PLUT. Placit. 896 C.7–9]
244
τὸ δ’ ἀπὸ γῆς κατὰ περίκαυσιν καὶ ἐκπύρωσιν ἀναθυμώμενον
ἁλμυρόν. [Ps.-PLUT. Placit. 897 A.12–13]
245
τοῦκατ΄ ἀρχὴνλιμνάζοντος ὑγροῦπερικαέντος ὑπὸ τῆς ἡλιακῆς
περιφορᾶς καὶ τοῦ λεπτοτάτου [λιπαροῦ] ἐξατμισθέντος εἰς ἁλυκίδα
καὶ πικρίαν τὸ λοιπὸν ὑποστῆναι. [ANAXAG.Testimonia 90.2–3]
246
τὴν θάλασσάν φησιν <(Ἀναξίμανδρος)> εἶναι τῆς πρώτης ὑγρα-
σίας λείψανον. ἧς τὸ μὲν πλεῖον μέρος ἀνεξήρανε τὸ πῦρ͵ τὸ δ’ ὑπολειφ-
θὲν διὰ τὴν ἔκκαυσιν μετέβαλεν. [ANAXIMAND.Testimonia 27.13–15]
20
1...,144,145,146,147,148,149,150,151,152,153 155,156,157,158,159,160,161,162,163,164,...372
Powered by FlippingBook