Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 160

408
5
15
20
[257]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER VII
IN ACTIVA PHILOSOPHIA ARISTOTELIS CUM
ANTIQUIS CONSENSIO LIBER VII.
Naturalis Aristotelicae philosophiae omnia summa dogmata
hactenus cum antiquioribus contulimus concordiamque osten-
dimus, consequens est, ut activam in manus sumamus, in eaque
videamus, quantum acerrimum illud Aristotelis ingenium pol-
luerit, anque in his quoque ab antecessoribus aliqua mutuo acce-
perit. Inter eius philosophiae libros politicos praecedere, priore
tomo Aristotelis ipsius sententia docuimus.
Politicorum librorum primus initia civitatis explicat oecono-
micaque exequitur. Initia civitatis inde esse, quod sit necesse eos
natura in unum convenire, qui sine alterius ope esse ac vivere non
possint. Sic enim 1. capite:
1
Necesse sane est primum in unum co-
niugari eos, qui sine altero non possunt esse, velut marem et feminam
generationis ergo.
Post hos:
2
Dominus vero natura et serviens ob salu-
tem.
Atque:
3
Ex his duabus communionibus domus prima.
Hoc initium
civitatis fatetur ipse ab Hesiodo antea ostensum fuisse:
4
Ac recte
i
1
ἀνάγκη δὴ πρῶτον συνδυάζεσθαι τοὺς ἄνευ ἀλλήλων μὴ
δυναμένους εἶναι͵ οἷον {θῆλυ μὲν καὶ} ἄρρεν <καὶ θῆλυ> τῆς γεννήσεως
ἕνεκεν. [ARIST. Pol. 1253a.10–12]
2
ἄρχον δὲ φύσει καὶ ἀρχόμενον διὰ {τὴν} σωτηρίαν. [ARIST. Pol.
1253a.14–15]
3
ἐκ {μὲν οὖν} τούτων {τῶν} δύο κοινωνιῶν οἰκία πρώτη. [ARIST.
Pol. 1253a.27–28]
4
καὶ ὀρθῶς Ἡσίοδος εἶπε ποιήσας οἶκον μὲν πρώτιστα γυναῖκά τε
βοῦν τ΄ ἀροτῆρα. [ARIST. Pol. 1253a.28–29]
i
corr. ex rite
10
1...,150,151,152,153,154,155,156,157,158,159 161,162,163,164,165,166,167,168,169,170,...372
Powered by FlippingBook