Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 168

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
416
10
5
Xenophontem videtur intentatum, quia ille scripsit:
24
Eadem cum
sint, ei qui uti sciat singulis ipsorum divitiae sunt, nescienti vero non
divitiae.
Quis autem is sit, qui sciat uti, oeconomicum esse docet
longo Ischomachi sermone. Nec vero uti scire oeconomici esse,
sed etiam
acquirere,
κτήσασθαι
. Sic enim antea:
25
Quod nobis vi-
sum sit, viri domum esse idem cum re.
Chrematistices autem species acquisitivae quinque faciens:
agriculturam, pastorale, venatoriam, piscatoriam, praedatoriam
seu piraticam, quam dicat:
26
Talis acquisitio ab ipsa videtur natu-
ra data omnibus,
aliunde omnia est mutuatus. Tres certe priores
apud Xenophontem longa tractatione agricultura praesertim est
pertractata, cui pastoralem esse coniunctam ita affirmat:
Etenim
pastoralis ars coniungitur agriculturae,
27
quibus venatoriam addit:
Venatibus incumbere terrae et canibus facilitatem praebens
28
Sed et
has et reliquas duas Plato in
Sophista
dilucidissime est persecu-
tus,
acquisitivae,
κτητικῆς
species distinguens; statim enim initio
divisionis artium agriculturam inter factivas ponit, deinde omnes
in duo summa genera partitur, factivarum atque acquisitivarum.
Harum proximas species facit commutativam et
χειρωτικήν
,
captivam
dixeris. Hanc rursus in agonisticam et venatoriam: ve-
natoriam in animatarum et inanimatarum rerum dividit; hanc
iterum in pedestrium animalium et
νeυστικόν
,
natantium
. Iterum
hanc in volatilium, quod est aucupium et aquatilium, quod est
piscatus. Aristoteles hanc
ἁλιευτικήν
nominat, aucupium autem
et pedestrium animalium venatum uno
θηρευτικῆς
,
venatoriae
nomine comprehendit. Venatoriae deinde Plato pedestrium ani-
malium duas statuit species: agrestium et domesticorum anima-
lium; domesticorum rursus violentum et voluntarium; violentae
24
ταὐτὰ [ταῦτα] ἄρα ὄντα τῷ μὲν ἐπισταμένῳ χρῆσθαι αὐτῶν
ἑκάστοις. χρήματά ἐστι͵ τῷ δὲ μὴ ἐπισταμένῳ οὐ χρήματα. [X. Oec.
1.10]
25
ὅτι τοὶ ἡμῖν ἐδόκει οἶκος ἀνδρὸς εἶναι, ὅπερ κτῆσις. [X. Oec. 1.7]
26
τοιαύτη κτῆσις ὑπ΄ αὐτῆς φαίνεται τῆς φύσεως διδομένη
[δεδομένη] πᾶσιν. [ARIST. Pol. 1256b.7–8]
27
καὶ γὰρ ἡ προβατευτικὴ τέχνη συνῆπται τῇ γεωργίᾳ. [X. Oec. 5.3]
28
θήραις τε ἐπιφιλοπονεῖσθαι {συνεπαίρει τι} ἡ γῆ [τῇ γῇ] καὶ
κυσὶν εὐπέτειαν τροφῆς παρέχουσα. [X. Oec. 5.5]
15
20
25
1...,158,159,160,161,162,163,164,165,166,167 169,170,171,172,173,174,175,176,177,178,...372
Powered by FlippingBook