Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 178

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
426
tum id ad totius civitatis bonum et ad commune civibus.
Includens
hac ratione loquendi et magistratus et principes ipsos, quod ta-
men superius per accidens esse dixerat quando princeps unus
sit ex omnibus. Quod tamen cuiuscunque modi sit Callicrati-
dae Pythagorei fuerat:
43
Civilis vero principatus est qui finem habet
commune bonum et principum ipsorum et subditorum.
Et Archytae
libro
De lege et iustitia
:
44
Utilia vero civili communioni, quando non
monarchia fuerit et ad propriam utilitatem lex, sed ad commune utile
et ad omnes extensa.
Quanquam alius locus Platoni magis suffra-
gari videatur:
45
Optimus sane fuerit princeps, qui iustissima lege
utetur, is vero fuerit, qui nihil sui causa faciat sed eorum qui sub
eo sunt. Quandoquidem neque lex sui gratia, sed eorum, qui sub eo
sunt.
Quod vero Aristoteles
παρεκβάσεις
transgressiones
appella-
vit, Archytas eadem fere voce nominavit:
46
Et horum transgres-
sione, rex tyrannus
, id est, sit. Has autem transgressiones Plato
loco citato, per violentum, voluntarium, paupertatem, divitias,
legem, non legem constituerat. Aristoteles idem sequi non est
dedignatus. 5. enim capitis fine:
47
Et necesse est ubi imperant ob di-
vitias, sive pauciores, sive plures sint hanc esse oligarchiam.
Et alibi:
48
Multos vero esse pauperes ubique.
Et capite 10.:
49
Hi quidem ex lege et
43
πολιτικὰ δ΄ ἐστὶν ἀρχά͵ ἅτις τέλος ἔχει τὸ κοινᾷ συμφέρον καὶ
τῶν ἀρχόντων καὶ τῶν ἀρχομένων. [CALLICRAT. Fragm. 105.20–21]
44
συμφέρον <τά> δὲ τᾷ πολιτικᾷ κοινωνίᾳ͵ αἴκα μὴ μόναρχος ᾖ
καὶ ἰδιωφελὴς ὁ νόμος͵ κοινωφελὴς δὲ καὶ διὰ πάντων διατείνων. [Ps.-
ARCHYT. Fragm. 33.30–31]
45
ἄριστος δὲ καὶ εἴη ἄρχων ὁ ἀγχοτάτω [δικαιοτάτῳ]. οὗτος δέ κ΄
εἴη ὁ μηδὲν αὑτῶ [αὑτῷ] ἕνεκα, ποιέων. ἀλλὰ τῶν ὑπ΄αὐτόν [αὐτῷ]͵
ἐπειδήπερ οὐδὲ νόμος αὑτῶ ἕνεκα͵ ἀλλὰ τῶν ὑπ΄ αὐτόν. [Ps.-ARCHYT.
Fragm. 36.9–11]
46
καὶ τούτω [τούτων] παραβάσει ὁ μὲν βασιλεὺς τύραννος. [Ps.-
ARCHYT. Fragm. 33.11]
47
καὶ ἀναγκαῖον μέν͵ ὅπου ἂν ἄρχωσι διὰ πλοῦτον͵ ἄν τ΄ ἐλάττους
ἄν τε πλείους͵ εἶναι ταύτην ὀλιγαρχίαν. [ARIST. Pol. 1280a.1–2]
48
πολλοὺς δ΄ εἶναι τοὺς ἀπόρους πανταχοῦ. [ARIST. Pol. 1279b.
37–38]
49
οἱ μὲν γὰρ κατὰ νόμον καὶ ἑκόντων, οἱ δ΄ ἀκόντων ἄρχουσιν.
[ARIST. Pol. 1285a.27–28]
5
10
15
20
1...,168,169,170,171,172,173,174,175,176,177 179,180,181,182,183,184,185,186,187,188,...372
Powered by FlippingBook