Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 186

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
434
35
5
Monarchia ergo iuncta scriptis bonis, quae leges vocamus, optima
omnium sex, lege vero carens dura et gravissima ut cohabitetur,
eam vero, quae non plurium est, sicuti et unius et multitudinis pau-
cum medium, uti putemus mediam ad utrumque, eam autem quae
est multitudinis per omnia debilem ac nihil seu bonum seu malum
pollentem
. Capite 4. civitatis partes enumerat: agricultores, ar-
tifices, mercatores, baiulos, milites, iudices, senatores, divi-
tes, magistratus. Harum aliquae ab Hippodamo Iliaco Pytha-
goreo sunt prius distinctae, nam cum tres primo divisisset:
βουλευτικόν͵ ἐπίκουρον͵ βάναυσον
,
consultantium, defenden-
tium, plebem.
Singula in tria item subdivisit: consultantium in
πρόεδρον, ἀρχοντικόν͵ κοινοβουλευτικόν
,
Praesides, princi-
pes, senatum
; sic defendentium species fecit tres:
ὰρχοντικόν,
προμαχητικόν, στρατιοτικόν
.
Principes, velites, gravem arma-
turam
; itidem tertiam in
γεωπονικόν, τεχνατικόν, ἐμπορικόν
Agricultores, artifices, mercatores
. In quibus sane omnes illae
Aristotelicae civitatis partes continentur et si quid deest, ut
baiuli et divites, ex 2. Platonis
Reip
. supplevit, ubi baiulorum
quoque fit mentio, sed an hi et divites separatae ab aliis sint
civitatis partes, viderint ii qui libere philosophantur.
Quae vero a 5. capite usque ad finem totius libri pertractat,
enumerationes ac combinationes sunt cuiuscunque reipublicae
formarum, consiliorum, magistratuum, iudiciorum, quas non est
abs re alienum credere Aristotelem ex CLXVIII. rebus publicis iis,
quas ex [263] multis millibus hominum, quos illi divitiae Alexan-
dri suppeditabant relationibus compilavit, non aliter ac historiam
animalium collegisse ac conscripsisse. Id autem ita factum esse
facile indicant Lacedaemoniorum, Lycurgi, Dolonis, Charondae,
Maleensium, priscorum Graecorum, Telechei Milesii, Mega-
rensium, Atheniensium citata saepius testimonia. Quod ipsum
de toto 5. quoque libro dicendum est, sunt enim omnia collecta
prius, postea ex his singularibus universalia formata ac deinde
comprobata. Capita enim 12 eius libri plena testimoniis sunt Ly-
sandri, Pausaniae, Gelonis, Cleomenis, Heracleodori, Pachetis,
Timophanis, Doxandri, Mnaseae, Euthycratis, Ploxi, Periandri,
Pisistrati, Theagenis, Dionysii, Daphnei, Lygdamidis, Chariclis,
Phrynichi, Hipparini, Cechmi, Charetis, Timophanis Corinthii,
10
15
20
25
30
1...,176,177,178,179,180,181,182,183,184,185 187,188,189,190,191,192,193,194,195,196,...372
Powered by FlippingBook