Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 176

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
424
Totum fuit a Platone prius copiose et multifariam
Politico,
Republica, Legibus
tractatum.
Politico
sic:
39
An non monarchia civi-
lium principatuum unus est? So. Ita. Hosp. et secundum monarchiam
dixerit quispiam ut arbitror eam quae est paucorum potestas. Soc. Cur
non? Hosp. Tertia vero figura reipublicae nonne multitudinis princi-
patus democratiae nomine vocata.
Has easdem divisiones apud Ar-
chytam et alios Pythagoreos nostro
Sapientum thesauro
legimus.
Quarum singulas duplices et illi et Plato efficiunt:
40
Ad violentum
et voluntarium respicientes nunc et paupertatem et divitias et legem
et legum transgressiones in ipsis factas, duplicem utramque ipsarum
dividentes,
[261]
monarchiam quidam appellant, veluti duas praebeat
species duobus nominibus tyrannide et regno. Soc. Quid enim? Hosp.
Eam vero quae a paucis ubicumque sit dominio premitur civitas, aristo-
cratia et oligarchia. Soc. Maxime. Hosp. Democratiae autem sive vio-
lenter sive volenter multitudo divitibus imperet sive leges exacte custo-
diat seu non, omnino nomen nemo consuevit mutare.
Quam tamen 8.
Reipub
. in duas divisit: democratiam et timocratiam. Hanc vero
Aristoteles
politiam,
πολιτείαν
vocavit.
Quod vero Plato 1.
Reipublicae
ait:
41
Quod is, qui revera verus
est princeps natura, non quod sibi est utile considerat, sed id quod su-
biecto.
Aristoteles paululum immutans 8. capitis fine:
42
Forte rec-
39
ἆρ οὐ μοναρχία τῶν πολιτικῶν ἡμῖν [μὲν] ἀρχῶν ἐστι μία;
{ΝΕ.} ΣΩ. Ναί. ΞΕΝ. καὶ μετὰ μοναρχίαν εἴποι τις ἂν οἶμαι τὴν ὑπὸ
τῶν ὀλίγων δυναστείαν. {ΝΕ.} ΣΩ. Πῶς δ΄ οὔ; ΞΕΝ. τρίτον δὲ σχῆμα
πολιτείας οὐχ ἡ τοῦ πλήθους ἀρχή͵ δημοκρατία τοὔνομα κληθεῖσα.
[PLATO Plt. 291d]
40
πρὸς τὸ βίαιόν {που} καὶ ἑκούσιον ἀποσκοποῦντες νῦν καὶ πε-
νίαν, καὶ πλοῦτον καὶ νόμον καὶ ἀνομίαν ἐν αὐταῖς γιγνόμενα διπλῆν
ἑκατέραντοῖνδυοῖνδιαιροῦντες, μοναρχίανμὲνπροσαγορεύουσινὡςδύο
παρεχομένην εἴδη δυοῖν ὀνόμασι͵ τυραννίδι͵ τὸ δὲ βασιλικῇ. {ΝΕ.} ΣΩ. τί
μήν; ΞΕΝ. τὴνδ’ὑπ΄ ὀλίγωνγε ἑκάστοτεκρατηθεῖσανπόλινἀριστοκρατίᾳ
καὶ ὀλιγαρχίᾳ. {ΝΕ.} ΣΩ. καὶ πάνυ γε. ΞΕΝ. Δημοκρατίας γε μήν͵ ἐάντ΄
οὖν βιαίως ἐάντε ἑκουσίως τῶν τὰς οὐσίας ἐχόντων τὸ πλῆθος ἄρχῃ͵ καὶ
ἐάντε τοὺς νόμους ἀκριβῶς φυλάττον ἐάντε μή͵ πάντως τοὔνομα οὐδεὶς
αὐτῆς εἴωθε μεταλλάττειν. [PLATO Plt. 291e–292a]
41
ὅτι τῷ ὄντι ἀληθινὸς ἄρχων οὐ πέφυκε τὸ αὑτῷ συμφέρον
σκοπεῖσθαι, ἀλλὰ τὸ τῷ ἀρχομένῳ. [PLATO R. 347d]
42
τὸ δ΄ ἴσως ὀρθὸν πρὸς τὸ τῆς πόλεως ὅλης συμφέρον καὶ πρὸς τὸ
κοινὸν τὸ τῶν πολιτῶν. [ARIST. Pol. 1283b.40–42]
5
10
15
20
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...372
Powered by FlippingBook